« »
 
INCURRIMENTUM, INCURSUS 1, INCURSUS 2, INCURSUS 3, INCURSUS 4, INCURSUS 5.
[]« Incurrimentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURRIMENTUM
INCURRIMENTUM, Incursus, Mulcta, quam quis incurrit : Encourement, in Consuetudine Burdegalensi art. 82. Charta anni 1264. in Regesto Comitum Carcassonæ fol. 26 :
Pro parte nostra proponebatur, quod ratione jurisdictionis, quam nos habemus in civitate Albiensi, Incurrimenta hæresum et faidimentorum pertinebant ad nos, etc.
Alia ann. 1231. in Regesto Comitum Tolosæ :
Abbas petebat medietatem omnium Incurrimentorum, quæ adveniunt in dictis villis.
Infra :
Quilibet haberet partem suam de emendis et Incurrimentis.
Occurrit passim. Vide Probat. Hist. Turrenensis pag. 63. Cruceum in Episcopis Cadurcensibus n. 88. et supra Incurramentum. Idem quod supra Incurrementum. Vide in hac voce.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incorrementum. Charta ann. 1233. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 496 :
Et si contra illam permutationem contingeret me venire, mitto ei et concedo in Incorrementum omnia supradicta, quæ mihi permutavit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incursio, Eadem notione, apud Rymer. tom. 1. pag. 734. in Litteris ann. 1261 :
Hæc omnia promisi fideliter observanda sub Incursione personæ meæ et omnium rerum mearum.
Infra :
Sub Incursione personarum et omnium rerum nostrarum.
Incursus, Eadem significatione. Charta ann. 1231. in Regesto Tolos. :
Videlicet domos, census, furnos, homines et fæminas, et justitias et Incursus, leidam et pedagium, et albergam, etc.
Alia ann. 1238 :
Dicta feuda deciderunt in Incursum, sive commissum D. Raymundi C. Tolos.
Ea notione usurpatur in Consuetudin. Tolos. 4. part. tit. de Feud. art. 10. in Charta ann. 1228. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 337. etc. Encourance de peine, in Consuetudine Aquensi tit. 8. art. 5. Pœnæ Incursus, in leg. 7. Cod. Th. de Accusat. (9, 1.)
Incurri Alicui, In mulctam Principis incidere. Statutum 2. Westmonast. cap. 37 :
Statutum est, quod ejusmodi tenentes capitalibus dominis aut Regi Incurrantur.
Haud eadem prorsus, ut videtur, notione in Homagio ann. 1320. apud Rymer. tom. 1. pag. 314 :
Cencessi quod omnes terræ meæ, quas de ipso Savarico teneo, Incurrantur de me et hæredibus meis, ipsi Domino Regi et hæredibus suis in perpetuum, ad faciendum et disponendum inde pro voluntate sua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incursa Terra, Mulctæ et confiscationi obnoxia. Consuetudines Comitis Montis-fortis ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 836 :
Item, quicumque in terra Comitis poterit capere hostes fidei et suos, et non ceperit, et poterit inde comprobari aut convinci, Terra sua erit Incursa, et corpus suum in manu et misericordia Comitis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Incurregutus, Simili notione. Conventio Raimundi Comitis Barcinon. cum Ermengaudo Comite Urgell. ann. 1064. Marcæ Hisp. col. 1128 :
Similiter prædicti mei homines, quos nunc ego prædictus Ermengaudus mitto in pignora ad prædictum Raimundum, Incurrant in potestatem Raimundi Comitis, unusquisque[] per suprascriptos decem millia solidos sine engan de prædicto Raimundo Comite.... Et si de prædictis ostaticis Incorreguds surrexerit placitum, etc.
Alia Conventio inter Hugonem Comitem Emporitanum et Guilabertum Comitem Ruscinonensem ann. 1085. ibid. col. 1178 :
Sin autem infra jam dictos quadraginta dies... non fecero tibi directum... Incurrat jam dicta pignora in tua potestate sine tuo engan, sine ulla mea contradictione. Et si ego prædictus Ugo Comes primum dixero tibi prædicto Guilaberto Comite quod jam dictas pignoras, quod ego misi in tua potestate fiant ereptæ, et ipsas quod tu mihi misisti fiant Incurregutæ in mea potestate, ambo veniamus in locum præscriptum collum de Spils infra jam dictos quadraginta dies, et eligamus ibi de nostris bonis hominibus, qui recte judicent inter nos qualiter de jam dictis nostris pignoribus fiant Incurregutæ aut ereptæ. Et si meis hominibus noluerint judicare, et tuis judicaverint, statim fiant tuæ pignoræ absolutæ et meæ Incurregutæ in tua potestate sine tuo engan.
[]« 1 incursus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURSUS1
1. INCURSUS. Lactantius lib. 4. cap. 27 :
Denique si constituatur in medio, et is, quem constat Incursum dæmonum perpeti, etc.
Rursum :
Hominumque mentes motas, et malis Incursibus furiatas in sensus pristinos reponebat.
Julius Toletanus in Prognost. lib. 1. cap. 18 :
Malignorum spirituum sæva vel cruenta Incursio.
Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. de quadam arreptitia :
Per biduum quo ibi fuimus, ad Ecclesiam processit, Incursusque ille malus deinceps nunquam ad eam rediit.
Infra :
Virgamque ipsam de pariete suspendunt, deferentes ad locum, ubi dæmonum Incursus audiebantur.
Sextus Platon. de Medicina animal. lib. 1. cap. 9. num 16 :
Efficit ut nec caducus fiat, nec phantasmata Incurrat.
Versus de S. Norberto in Bibl. Præmonstrat. pag. 891 :
Dæmonis Incursus fidei virtute fugavit.
Vide Dæmon meridianus.
[]« 2 incursus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURSUS2
2. INCURSUS, Concursus, hominum frequentia. Epistola Deodati PP. inter Concil. Hisp. 2. pag. 461 :
Quidam viri etiam et mulieres, præterito sabbato, Paschali die, præ magno populorum Incursu, etc.
Vide alia notione in Incurrimentum.
[]« 3 incursus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURSUS3
3. INCURSUS, Confiscatio, idem quod supra Incurrementum, nostris etiam Incours. Charta Phil. Pulc. ann. 1302. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 91. r°. col. 2 :
Concedimus xlviij. sol. et v. den. Paris. annui et perpetui redditus assidendas eisdem conjugibus seu eorum hæredibus in forefacturis seu Incursibus Flandriæ.
Stat. ann. 1317. in Reg. A. ejusd. Cam. fol. 202. v°. :
Nec non super forefacturis, excasuris, Incursibus, emendis et aliis emolumentis.
Arest. ann. 1355. 20. Febr. in vol. 4. arestor. parlam. Paris. :
Absque metu alicujus Incursus seu confiscationis.
Reg. A. 2. ad ann. 1321. fol. 40. r°. :
A mestre Germain est renouvellé l'office et la procuration des Incours de hérésie en la séneschaucié de Thoulouse et d'Abejois.
Vide in Incurrimentum.
[]« 4 incursus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURSUS4
4. INCURSUS, Qui pœnam confiscationis [] incurrit. Curia 2. gener. Tarracon. sub Jacobo I. reg. :
Et si plus acceperint, sint Incursi nostri cum corporibus et averis.
[]« 5 incursus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 337a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INCURSUS5
5. INCURSUS, Actio, qua quis pœnam vel offensam incurrit. Charta Phil. V. ann. 1317. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 444. 7. r°. col. 2 :
Nullus sub pœna Incursus implacabilis indignationis regiæ dictas religiosas super hiis inquietare audeat. Sus l'Encours de nostre indignation,
in Stat. ann. 1312. tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 507.