« »
 
[]« Indentura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 339a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDENTURA
INDENTURA, Gallice Endenture, JC. Anglis, idem est quod Chirographum, nempe syngrapha, vel scriptura conventionalis, alii, quæ idem continet, quasi parallela, et ab ea decisa in modum dentium, ut pares esse et una confectæ videantur : ut si de rebus in iisdem contentis emergat controversia, ad contractus veritatem firmandam, eædem Indenturæ simul aptentur, et invicem sic collatas, ex una eademque confectas charta esse appareat. Ejusmodi Indenturarum apud Anglos usum ante Henrici III. ætatem non reperisse se ait Spelmannus : sed ejusdem esse ævi, cujus Chirographa, docet Ingulfus ann. 875 :
Egelricum tunc provisorem suum, statum domus tam in thesauris, quam in jocalibus aliis jussit ostendere, et de universis post obitum suum per Indenturam conventui respondere.
Ejusmodi Indenturam de vasis argenteis descripsit Will. Thorn. ann. 1321. Vide Littleton. sect. 217. et Rymer. tom. 1. ubi exhibet hujuscemodi Chartam Indentatam.
Porro, quod de Chirographis docuimus supra, in Indenturis idem observabatur, ut contrahentium alter sigillum suum apponeret Indenturæ, quæ penes alterum remanebat, Indenturæ apud Littletonem sect. 371. 372. sic clauduntur :
In cujus rei testimonium uni parti hujus Indenturæ penes præfatum V. de D. remanenti prædictus R. de P. sigillum suum apposuit : alteri vero parti ejusdem Indenturæ penes R. de P. remanenti idem V. de D. sigillum suum apposuit.
Alia Indentura in Monastic. Anglic. tom. 2. pag. 259 :
In cujus rei testimonium huic Indenturæ tam dicta Elizabetha, quam prædicti Prior et Conventus... alternatim sigilla sua apposuerunt.
Similibus formulis clauduntur Chartæ aliæ Gallicæ in eodem Monastico Anglic. tom. 1. pag. 375. 904. tom. 2. pag. 97. Adde præterea Walsinghamum ann. 1354.
P. Carpentier, 1766.
Pactum inter Eduard. reg. Angl. et comit. Namurc. apud Rymer. tom. 4. [] pag. 666 :
En tesmoignance de quele chose lesditz roi et coumte à cest Endenture entrechaungeablement unt mis leurs seals.
Lit. Henr. VI. reg. Angl. ann. 1424. in Reg. 173. Chartoph. reg. ch. 208 :
Savoir faisons... Nous avoir veues les lettres de contrait, fait par maniere de cirograffe ou endenture, du bail d'une place assise .... à Therouenne.
Unde Escrit endenteis, in Inventar. jocalium Eduardi I. reg. Angl. ann. 1297 :
Et pour souvenance et cogniscance des joiaus desusdit est fait chis escris Endenteis et doubleis.
Quarum Indenturarum apud Anglos usum, post Normannorum in Angliam adventum, assignat Hickesius tom. 1. Thes. Septemtr. in Præfat. pag. xxj. et xxix. licet aliter doceat Ingulfus ad ann. non 875. sed 975. Consule præterea Dissert. Epist. præfixam tom. 2. ejusd. Thes. pag. 76. Vide supra Chirographum.
Erant autem Indenturæ, non modo bipartitæ, sed et interdum tripartitæ, quadripartitæ, etc. pro contrahentium numero, ut est apud Littletonem sect. 370. Tripartita Indentura describitur in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 280.
Indentatæ Chartæ, Eædem etiam dictæ. Fleta lib. 1. cap. 18. § 4 :
Quorum præsentationes fiant duplicatæ in modum cyrographorum Indentatæ, quarum partes sigillis suis appensis dictis Inquisitoribus liberentur.
Indentatæ Litteræ, apud Rymer. tom. 4. pag. 101. et tom. 13. pag. 708. Madox Formul. Anglic. pag. 32. Scriptum Indentatum, tom. 2. Monastici Anglicani pag. 83. cujusmodi est Indentura illa apud Thom. Walsinghamum pag. 238. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Zerte col. 2152.