« »
 
[]« 1 indictio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 340b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDICTIO1
1. INDICTIO, Annona, tributum, quidquid in præstationem indicitur : Canon possessionibus et agris impositus. Salvianus l. 5 :
Qui exactionis publicæ nomen in quæstus proprii emolumenta verterant, et Indictiones tributarias prædas suas etiam fecerunt.
Infra :
Indictiones tributarias ipsi interdum divites faciunt, pro [] quibus pauperes solvunt.
Sidonius lib. 13. Epist. 5 :
Quos... inauditis Indictionum generibus exhaurit. Indictionale augmentum,
apud Ammianum lib. 17. p. 90. Id est, superindictum, de quo tit. Cod. Th. lib. 11. num. 6. Vide titulum ejusdem Cod. Th. de Indictionibus, (11, 5.) et Legem Wisigoth. lib. 12. tit. 1. § 2. Indictitia onera, apud Cassiodorum lib. 5. Var. Epist. 14.
Cessent omnia subsidia, focagia, capagia, quarantena, Indictiones, equi qui dicuntur de debito, et alia onera
, in Litteris Johannis Franc. Regis ann. 1363. Sic legendum, non ut est editum Indictiones equi, sine virgula : quod tenebras offundit vel ipsi oculatissimo Editori. Lactantius de Morte persecut. cap. 7 :
Ut enormitate Indictionum consumtis viribus colonorum desererentur agri, et culturæ verterentur in silvam.
Asconius in hæc Ciceronis verba lib. 2. in Verrem cap. 2 :
Quando illa (Sicilia) frumentum quod deberet, non ad diem dedit ? Quando id quod opus esse putaret, non ultro pollicita est ? Quando id quod imperaretur recusavit ?
observat omne pensitationum genus, Canonis, Oblationis, Indictionis, in hoc capite positum esse. Canon in frumento consistebat et ad certum diem pendebatur. Oblatio spontanea erat. Indictio præter ordinem et de novo imponebatur. Hæc vera apud antiquos et recentiores Indictionis notio. Exactio nova seu Indictio, in Conventionibus ann. 1385. ex MS. D. Brunet. Plinius in Panegyrico Trajani cap. 29 :
Nec Novis Indictionibus pressi ad vetera tributa deficiunt.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Indiction, eadem acceptione. Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 480. art. 9 :
Au roy seul et et pour le tout appartient de octroyer nouvelles Indictions généraulx sus villes et sur pais.
Libert. Lautrici et Forciarum ann. 1410. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 361 :
Ordinat quod si contingeret aliquam fieri Indictionem sive talliam, quod talis Indictio sive tallia imponatur et dividatur pro capite sive testa. Taillia vel Indicio,
in Libert. Ruthen. ann. 1371. tom. 5. supra laudato pag. 411. art. 1. Stat. sabater. Carcass. ann. 1402. tom. 8. earumd. pag. 559. art. 4 :
Si vero pro aliis causis et negociis levibus licitis et honestis, ubi non esset Indicio, etc.
Unde Indire, pro Tributum seu præstationem indicere, in Lit. reformat. in Occit. ann. 1389. ex Reg. 146. ch. 223 :
Maistre Pierre Bayer donna conseil de faire, Indire et mettre sus le peuple plusieurs et diverses subsides. Indire et imposer... taille, queste, etc.
in Libert. villæ d'Aigue-Perse ann. 1374. ex Reg. 198. ch. 360.