« Indivicabiliter » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 344c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDIVICABILITER
INDIVICABILITER, Indiscriminatim absque ulla divisione. Concil. Armenorum ann. 1342. apud Marten.
tom. 7. Ampliss. Collect. col. 359 :
Populus totius Ecclesiæ Armeniæ Indivicabiliter de una diœcesi in aliam diœcesim, et vice versa, accipit omnia sacramenta, et usque nunc non fuit prohibitum. Simili modo est de Episcopis in Alnanc et in Archamar, accipiunt mutuo sacramenta Indivicabiliter ; sed Archiepiscopus Archamarensis, ex tunc quod fuit rebellis nobis, et excommunicatus simul cum Suffraganeis suis, non possunt participare nobiscum.