![[]](img/image.png)
INDITUS. Gloss. MS. Reg. cod. 1197 :
Indita, data sive insinutata. f. insinuata.Alibi :
Inditur, infertur, i.in acta refertur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Inditi Pueri. Donatus Diaconus in Vita S. Trudonis n. 15. inter Acta SS. Benedict. sæc. 2. pag.
1080 : Plurimos autem discipulos venerabilis Pater nutriebat in eodem loco, Inditos quoque pueros divina sapientia eruditos mundi hujus caducos et temporales honores despicere solebat.Suspicatur Mabillonius forte legendum Inclytos : sed retenta voce Inditos, intelligi possent Pueri monasterio Oblati, de quibus in hac voce. Forte leg. Indoles.