« »
 
[]« Indorsare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 346a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDORSARE
INDORSARE, Joanni de Janua :
Supra dorsum ponere : quod vulgo dici solet intersellare ;
Endorsser, in Glossar. Lat. Gall. Sangerman.
Indorsare, Gall. Endosser, Chartæ dorsum seu tergum, vel cujuscumque scripti partem aversam, aut exteriorem inscribere. Proprie vero indorsatæ litteræ dicebantur Brevia citationum, seu Submonitionum, quod in ejusmodi brevium, per quæ a Rege actori reum in judicium adducendi facultas dabatur, dorso seu tergo citatio et submonitio ab Apparitore vel Serviente reo facta, ut in judicio compareret, adscriberetur : unde Indorsatio, executio citationis vulgo in foro Anglicano dicitur. Vide Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 18 et 41. Apud Willelm. Thorn. ann. 1289 :
Littera clausa, et sigillo Indorsata,
id est, sigillo munita. Endos du contract, in Consuetudin. Normanniæ art. 182. Endossement, in Peronensi art. 260. Adde Consuetudinem urbis Insulensis art. 97. Vide Redorsare.