« »
 
[]« Indulgentia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 346c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INDULGENTIA
INDULGENTIA, Lex, qua Imperatores Romani in quinquennalibus et decennalibus leviorum criminum reos vinculis solvebant, ut in Cod. Theod. de indulgent. crimin. (9. 38.) Ea autem δωρεά appellatur ab Eusebio de Martyr. Palest. cap. 2. Gloss. Gr. Lat. : Θεία δωρεά, Indulgentia. Legere poteris litteras quibus Odo Tusculanensis cardinalis Indulgentias concedit ecclesiæ Novi Vici, an. 1246, mus. arch. dep. p. 146.
Indulgentia, Venia, culpæ condonatio, pœnæ remissio. Synodus Pistensis can. 3 :
Aut solvant legale placitum, aut per Indulgentiam sibi impetrent perdonari.
Capit. Caroli Calvi tit. 30. cap. 1 :
Posteaquam nos invicem mutua Indulgentia... reconciliavimus, etc.
Occurrit in iisdem Capitularibus non semel, et apud Jurisconsultos.
P. Carpentier, 1766.
Charta Reginaldi episc. Paris. ann. 1254. in Chartul. S. Maglor. ch. 29 :
Desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum et quasi quibusdam illectivis muneribus, Indulgentiis scilicet et remissionibus invitamus, ut ex inde reddantur divinæ gratiæ aptiores.
[]
Indulgentia, nostris Remissio aut relaxatio pœnæ vel pœnitentiæ pro peccatis, vel debitæ, vel impositæ, uti describitur a S. Gregorio Nysseno in Epist. ad Letoium. Ita Indulgentiam accipiunt Jurisconsulti, pro pœnæ relaxatione. Eckehardus Junior de Casibus sancti Galli cap. 2. initio :
Ille vero pie discretus, pœnitentia eorum accepta, populo Domini pro eis inclamante, Indulgentiam eis dedit, allevatos præ foribus basilicæ eo die et nocte punitionis gratia incommunicatos jusserat stare.
Bernaldus de Reconciliatione lapsorum :
In Canonum judiciis profectus Ecclesiasticæ displinæ potissimum attenditur, ut et qui peccaverint corrigantur, et alii, ne peccent, deterreantur ; hinc est, quod quidam nunc 7. nunc 10. annis, aliquando etiam usque ad finem vitæ, pro suis criminibus ab Ecclesia separantur, qui et libenter sub hac districtione debent laborare, non solum ut peccata sua diluant, sed etiam ut sanctæ Dei Ecclesiæ satisfaciant, eamque sibi reconcilient pœnitendo, quam scandalizaverunt delinquendo. Nulli tamen eorum ille numerus præcludit, quin et ante expletionem eorum Deus eis indulgere valeat et soleat, si digne pœnituerint, juxta illud B. Leonis PP. etc..... unde et sancti Patres hunc numerum annorum, si tamen Ecclesiasticæ disciplinæ non obfuerit, multociens anticipandum in reconciliatione censuerunt, in his duntaxat qui digne pœnituerint, etc.
Acta consecrationis Ecclesiæ Parthenonis B. M. de Epeia Diœcesis Veron. Urbani III. PP. ann. 1 :
Postea exivit D. Papa de prædicta Ecclesia, et ascendit super pergulum et prædicavit populo... Auctoritate nostra concedimus omnibus ad anniversarium hujus dedicationis diem advenientibus, et volumus quod auctoritate apostolica prædicti Cardinales, Patriarchæ, Archiepiscopi, Episcopi debeant auctoritate nostra in hoc facto unum annum et xl. dies omnibus vere pœnitentibus et confessis de injuncta eis pœnitentia criminalium et quartam partem venialium, fractionem votorum ita ut ad eam (vitam monasticam) redeant, excessus parentum nisi fuerint enormes, pœnitentibus in carentena, unum annum de tertiis et xlvii. dies, in solemni pœnitentia advenientibus calceamenta restituimus, mulieribus quæ volentes parvulos oppresserunt Ecclesiæ introitum. Et tunc prædicti D. Cardinales et ceteri Pontifices annuerunt quilibet pro se voluntati D. Apostolici, dantes et concedentes auctoritate D. Papæ Indulgentiam, sicut scriptum est.
Antiquam hanc indulgentiarum concessarum formulam hic inserere visum est, quod illi parum consentiant hodiernæ. Vide Morinum lib. 10. de Pœnit. cap. 22. et alios passim, qui de hoc argumento libros conscripserunt. Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 761.
P. Carpentier, 1766.
Ad episcopos quamquam hæc pertineat remissio, ab abbatibus sæpissime tamen concessas Indulgentias fuisse, docent quamplurima documenta, ex quibus unum aut alterum satis sit ex Tabul. Cassin. desumptum. Charta ann. 1299 :
Nos Dei gratia Thomas abbas Casinensis.... omnibus vere pœnitentibus et confessis, qui ad dictam ecclesiam in singulis subscriptis festivitatibus, videlicet ipsius B. Thomæ, nativitatis... ac in dedicatione ipsius ecclesiæ et per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote accesserint annuatim,.... de omnipotentis Dei misericordia quadraginta dierum Indulgentias de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus.
[] Quod auctoritate sua præstare confidenti animo profitetur abbas Henericus in eod. Tabul. :
Nos autem de omnipotentis Dei misericordia... omnibus vere pœnitentibus et confessis, qui eidem fratri Andræ manus porrexerint adjutrices, nomine ecclesiæ et hospitalis prædictorum, auctoritate nostra qua fungimur, quadraginta dies de injunctis eis pœnitentiis misericorditer in Domino relaxamus.
Vide supra in Absolutio 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Indulgentiæ Dies, in Translatione S. Maurini Abb. inter Acta SS. Benedict. sæc. 5. pag. 338. Cœna Domini, sic dicta quod hac die pœnitentes absolvi consueverint. Vide Absolutionis dies.
Indulgentiam Facere. Cæsarius lib. 6. cap. 5 :
Sedensque in angulum juxta Ecclesiam beatæ Dei Genitricis, (Coloniæ) ubi Episcopis in die Palmarum consuetudinis est populo facere Indulgentiam.