« Infiscare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 355b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INFISCARE
INFISCARE, In fiscum redigere, confiscare. Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 :
Infiscare, Forfaire ses biens et perdre.Lex Aleman. tit. 25. et 26 :
Res ejus Infiscentur in publico.Annales Franc. S. Nazarii ann. 786 :
Possessiones vero vel agros eorum omnes Infiscati esse noscuntur.Rodericus Tolet. lib. 2. de Reb. Hispan. cap. 14 :
Ecclesiarum reditus Infiscavit, et privilegia earum abstulit.Lib. 3. cap. 15 :
Omnia restituit, quæ Egica Infiscarat.Adde lib. 6. cap. 10. lib. 7. cap. 2. Joan. Diac. Neapolit. in Chronico Episcoporum Neap. in S. Joanne :
Unde Dux valde iratus dixit eundem jugulare Tiberium, et totius episcopii servos possessionesque Infiscari.Adde Annales Bertin. ann. 871. Concilium Avenion. ann. 1029. apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 619. Charta ann. 678. apud Felibian. Hist. Sandionys. pag. ix. Vide Fiscus.