![[]](img/image.png)
INNOTABILIS, Qui non notatur, immunis. Adlocut. Missor. Ludov. Pii apud Baluz. tom. 2. Capit.
col. 601 :
Quamobrem imperialis clementia atque prudentia talem virum a Deo electum et omnibus probatum eligere sanxit, qui ad utilitatem omnium in sancta Dei Ecclesia proficiat : et universa vestræ sanctitati enumerare jussit, quibus virtutibus et moribus ornatus, quibusque vitiis et reprehensionibus Innotabilis existere debeat.