« »
 
[]« Inoperatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 370b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INOPERATIO
INOPERATIO, ponitur inter legitimas excusationes, quo minus appellatus juri stet, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 61 :
Causæ, quæ ad excusationem sufficiunt, et quaslibet impugnationum decertationes evertunt, hoc est, vel infirmitatis, vel domini necessitatis, vel contramandationis, vel Regis implacitationis, vel Inoperationis causa, etc.
Supra :
Si quis forte causam habeat contra dominum suum, remanere * post infirmitatis, vel legis Inoperationis, vel Implacitationis excessibus.
His autem legis Inoperationis vocabulis intelliguntur dies ἄπραϰτοι in quibus judicia omnia et placita cessant, a lege definiti et inducti, de quibus est caput 62. in iisdem Legibus.
Nemus Inoperatum. Eædem Leges cap. 45 :
Et de nemore Inoperato per tilham nemo respondeat, nisi sit ibi captus, vel sit homo ejus, cujus est nemus.