« »
 
INSTITUTIO 1, INSTITUTIO 2.
[]« 1 institutio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 383b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSTITUTIO1
1. INSTITUTIO, Precaria, datio ad precariam. Charta Gilleberti Comitis Heduensis ann. 942. ex Tabulario Flaviniacensi :
Si quis autem successorum meorum hanc Institutionem vel precariam... infringere voluerit, etc. S. Roberti, qui hanc precariam studuit poposcere... Ego Constantius Levita hanc Institutionem datavi et subscripsi, etc.
[]« 2 institutio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 383b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INSTITUTIO2
2. INSTITUTIO, Tributum, quidquid in præstationem instituitur et indicitur, idem quod Indictio 1. Charta Phil. Aug. pro commun. Calniaci ann. 1213 :
Si major et jurati super res burgensium aliquam fecerint Institutionem, sine emendatione alicui exhibenda facient ; si vero ab eis qui Institutionem violaverint, nummi accipiantur, ad firmitatem villæ ponentur.
Ibidem :
Nos nullum bannum nec aliquam Institutionem super res burgensium facere poterimus.
Rursum infra :
Si major et jurati et communitas villæ pro negotiis agendis pecunia indiguerint, et collectam aut aliquam Institutionem in villa fecerint super omnes pecunias et hæreditates burgensium, sine forisfacto facere poterunt, et super omnes pecunias, quæ in villa lucrantur.