![[]](img/image.png)
INSUBSTANTIALIS, Cujus nulla est substantia. Fragmentum Candidi Arriani ad Marium Victorinum, apud
Mabill. tom. 4. Analect. pag. 155 :
Etenim vere substantia, subjectum quiddam est. Quod autem subjectum est, simplex non est... Sed enim simplum est Deus. Insubstantialis ergo Deus. Si autem Insubstantialis, nullum ergo Consubstantiale a Deo est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Insubstantivus, Eadem notione. Interpres Irenæi lib. 1. cap. 10 : Pater cujus pater nemo est, qui incogitabilis et Insubstantivus.