![[]](img/image.png)
INSUBULARE,
Perforare,Insubulum dixit Lucretius, Insubulus vero Isid. lib. 19. Orig. cap. 29. et Guibertus lib. 1. de Pigner. Sanctorum cap. 3. § 1. Gloss. Lat. Gall. Sangerman. : Insubulare, Enveloper, involvere.ab in et subulo. Dicitur Insubulus quoddam instrumentum in texendo telam, scil. circa quod pannus vel stamen involvitur, quia Insubulatur, i. perforatur, ut possit involvi et retineri pro voluntate texentis : vel componitur ab infra et supra, quia infra et supra est.