« »
 
[]« 1 intercedere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 389b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERCEDERE1
1. INTERCEDERE, dicebantur Episcopi, cum pro reis, causa cognita, veniam a judicibus postulabant : officium quippe Sacerdotis esse putabant pro iis intervenire : quod si non obtinerent, offendebantur, ut qui, quod erat officii sui, non reportassent. Constitutio Honorii et Theodosii, edita a Sirmondo in Appendice ad Cod. Theodos. :
Eam quoque Sacerdoti concedimus facultatem, ut carceris ope miserationis aulas introeat, medicetur ægros, alat pauperes, consoletur insontes : et cum singulorum causas cognoverit, Interventiones suas apud judicem competentem suo jure moderetur.
Vide Constitutionem sequentem 14. et leg. 15. et 16. Cod. Th. de Pœnis. (9, 40.) De ejusmodi Episcoporum pro reis intercessionibus agit non semel S. Augustinus Ep. 52. 53. 54. 228. 230. lib. 3. contra Crescon. cap. 47. 48. lib. 5. de Civitate Dei cap. 26. Possidius in Vita ejusdem S. August. cap. 20. Fortunatus in Vita S. Germani Paris. cap. 62. etc.
Maxime vero intercedebant pro iis, qui ad Ecclesias confugiebant. Concilium Arausic. I. can. 5 :
Eos, qui ad Ecclesiam confugerint, tradi non oportere, sed loci reverentia et Intercessione defendi.
Adde Concilium Arelat. II. can. 30. et Leges Wisigoth. lib. 9. tit. 3. § 4. ubi Intervenire suadentur Episcopi ac Sacerdotes pro iis, qui ad Ecclesias confugiunt. Vide præterea Avitum Vienn. Epist. 39.
Quibus vero Episcoporum, vel Ecclesiæ intercessione culpæ aut criminis venia a judicibus, aut, si servi essent, a dominis concedebatur, iis canonica ab Ecclesia imponebatur pœnitentia, quam illi obituros sese ultro spondebant, veniam alias non consecuturi, quod ex Concilio Remensi can. 7. colligitur. Vide Pœnitentes. De sanctis Intercedentibus[] pro fidelibus vide Glossar. med. Græcit. voce Πρεσϐεύειν, col. 1223.