« »
 
[]« 1 intercessores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 389c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERCESSORES1
1. INTERCESSORES, dicuntur Episcopi, qui sede vacante Episcopatum administrabant, donec proprius aliquis esset, qui hodie Administratores, quod forte vacantem cathedram illiusque possessionem adirent. Intercessores enim Latini διαδόχους τῆς οὐσίας vocabant, ut est in veteribus Glossis, in quibus etiam Intercessio, redditur, προσέλευσις τῆς οὐσίας, aditio hæreditatis. Concilium Carthaginense V. aliis III. can. 8 :
Constitutum est, ut nulli Intercessori licitum sit cathedram, cui Intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus, retinere, sed dare operam, ut intra annum eisdem Episcopum provideat. Quod si neglexerit, anno exempto Interventor alius tribuatur.
Quæ totidem verbis habentur in Concilio Carthag. VII. sub Bonifacio et Celestino PP. can. 41. et in Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 89. 120. At qui Intercessor, vel Interventor hic dicitur, μεσίτὴς vocatur in Canon. Eccl. Africanæ can. 74. in Epigraphe vero canonis, ἐπίσϰοπος ἐπιξενούμενος, his verbis :
περὶ τοῦ μὴ ὀφείλειν ἐπίσϰοπον ἐπιξενούμενον ϰαθέζεσθαι ἐν ἧ ϰαθέδρᾳ ἐπιξενοῦται.
Vide Interventor. [] et Glossar. med. Græcit. voce Μεσίτης, col. 911.