« Intercipere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 390a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERCIPERE
INTERCIPERE, Aggredi, usurpare, occupare, vel contra pactum quidpiam agere : ex Gall.
Entreprendre. Charta Joannis de Valeriaco ann. 1218. in Tabulario Campan. :
Qui si, quod absit, Interciperent contra prædicta, per fidem suam tenerent captionem apud Trecas, usque dum, quod Interciperent, esset emendatum.Alia Hugonis primogeniti Regitestensis Comitis ann. 1221. ibid. :
Si vero... ex parte prædicta sit aliquid Interceptum.Regestum Philippi Aug. Herouvallianum f. 85 :
Quod si idem R. vel hæres suus Interciperet contra nos et hæredes nostros, et non emendaret per judicium Curiæ nostræ, etc.
Interceptio, Aggressio, Entreprise. Hist. Episcoporum Autissiodor. cap. 58. pag. 474 :
Interceptionibus circunstantium in manu potenti resistens, etc.Adde pag. 484. Charta Ludovici VII. Reg. Franc. ann. 1225. in Hist. Comitum Pontivensium pag. 152 :
Nobis supplicavit, ut filios et filias quos susceperat a Simone fratre Renaldi Comitis Boloniæ, post Interceptiones, quas idem Simon fecerat adversus genitorem nostrum, maternæ restitueremus successioni, etc.Vide Interprendere.
Interceptura, Eadem notione. Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Ad hoc sciendum, quod de omnibus Intercepturis, quas Major noster imponeret alicui, ille, qui maneret in nostra justitia, poterit escondire se per septem, vel per unum.