« »
 
[]« Interprendere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 395a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERPRENDERE
INTERPRENDERE, Interprisa, Idem quod Intercipere, Interceptio, de quibus supra, ex Gall. Entreprendre, Entreprise. Capitula Caroli C. tit. 28 :
Ut audivimus aliquos Interprendere.
Hincmarus Rem. Opusc. 13 :
Unde puto, ut sicut in nomine Interpresium est, ita sit et in ambasciato.
Charta ann. 1405. inter Probat. Histor. Lugdun. Menesterii pag. 128. col. 1 :
Usurpando Interprenderat ac Interprendebat, etc.
Interprisa, Interceptio. Matth. Paris ann. 1242 :
Ut treugas initas teneret, et Interprisas emendaret, si quæ per ipsum vel per suos factæ essent.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interprisia. Arrestum Parlam. ann. 1418. e Chartul. Latiniac. :
Et si dicti Officiarii... explecta jurisdictionis aut Interprisias in præjudicium... fecerant, etc.
Rursum habetur in Arresto ann. 1394. apud Menester. in Probat. Hist. Lugdun. pag. 80. col. 1. et in Orat. coram summo Pontifice habita ann. circ. 1471. tom. 9. Spicil. pag. 333.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interprinsia, Gall. alias Entreprinse. Statuta Collegii Cenoman. ann. 1526. apud Lobinell. tom. 3. Probat. Histor. Paris. pag. 590. col. 1 :
Per Episcoporum et Collatorum seu etiam Officiariorum usurpationem et Interprinsiam.
Interprisio. Vetus Notitia Viennensis Ecclesiæ ann. 863 :
Sicque ipse Sigebertus causam præsumptionis et iniquitatis ad præsens negare non valens, coram omnibus confessus est hujusmodi Interprisionem[] et præsumptionem in omnibus esse veram, etc.
Occurrit rursus apud Acher. tom. 12. Spicil. pag. 155.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interpressio. Charta Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1213. ex Schedis D. Lancelot :
De aliis Interpressionibus districte prohibeo, etc.
Interpresura, Eadem notione. Charta Erardi de Brena anno 1217. in Tabulario Campan. :
Si vero, quod absit, aliquid interceptum esset infra prædictum terminum,... Interpresuras infra 15. dies, postquam inde essent submoniti, facerent emendari.
Statuta de Talemellariis Parisiorum MSS. :
Le Roy a donné à son Maistre Pannetier la Maistrise des Talemelliers,... et les amendes des Talemelliers... si comme des Entrepresures de leurs mestier, et de bature son sang, etc.
Vide Intercipere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Interpressura, in Chartulario Campan. laudato a D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 346. et apud Rymer. tom. 1. pag. 852. col. 1 et 2.