« »
 
[]« Interim » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTERIM
INTERIM. Sic dicta est Caroli V. Imp.
Declaratio Religionis, qua constituit exercitium Religionis, quale Interim esse debeat in Imperio Romano, usque ad definitionem concilii generalis, publicata et promulgata, et a Statibus Imperii acceptata in Comitiis Augustæ
xv. Maii an. 1548. Declaratio hæc, quam inter Constitutiones Imperiales refert Goldastus pag. 107. Catholicis perinde ac Lutheranis odiosa fuit ; quia dum plures Ecclesiæ Catholicæ ritus et antiqua dogmata retinet, Presbyteris nuptias concedit, et laicis communionem sub utraque specie permittit.
P. Carpentier, 1766.
◊ Hinc Interemistæ appellati, qui hanc Caroli V. constitutionem amplexati sunt. Vide Acta Liter. Struvii fascic. 4. pag. 45. tom. 1.