« »
 
[]« 2 introitus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 406c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTROITUS2
2. INTROITUS, Tributum, quod in civitatem et oppidorum introitibus pensitatur. Charta Philippi Regis Franc. ann. 1310. pro libertatibus Bastidæ in Petragoricis, ex 47. Regesto Tabularii Regii num. 38 :
Quilibet mercator extraneus habens trossellum vel plures trossellos in dictis nundinis, dabit pro Introitu et excitu et pro leuda 4. denar.
Annal. Genuens. ad ann. 1214. apud Murator. tom. 6. col. 406 :
Constituerunt quod denarios quatuor per libras de collecta maris incantarent usque ad annos sex et de illis denariis redimerent Introitus marcharum, pedagii Gavii... et demum universos Introitus Communis Januæ, quæ omnia vendita erant per longum tempus.
Ibid. col. 407 :
Ipsi vero consules juraverunt, quod dicti Introitus de cetero in perpetuum non possent vendi nec obligari seu alienari alicui personæ seu personis ultra annum unum tantum.
Vide Intrata 3.