« Intromissio » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 407a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/INTROMISSIO
INTROMISSIO, Usurpatio, violenta occupatio. Concord. Mant. cum Ferrar. ann. 1239. apud
Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 443 :
Quod omnes Intromissiones et saximenta factæ et facta, etc. Similis quoque restitutio fiat Ferrariensibus per potestatem et commune Mantuæ de toto eo, quod datum esset alicui, qui intromissionem fecisset, vel alii pro eo occasione recuperandæ vel dimittendæ vel absolvendæ Intromissionis..... Restitutio vero hoc modo fiat. Compensatio quantitatis et speciei fiat hinc inde.... Hoc posito pro constanti, quod non exstant pisces Intromissi vel ablati civibus Ferrariæ per Mantuanos, etc.