« Jova » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 425b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IOVA
JOVA, Jovata, Majoricensibus voces familiares, quas ii ab Arabibus Balearium
incolis acceptas retinuere, apud quos ita jugerum, seu modus agri dicitur, tametsi
majoris quantitatis. Charta Mali Gaulini Comitis Impuriarum ann. 1319 :
Directa et utilia dominia, laudimia et foriscapia, Jovas, trassas, et jornalia, et omnes alias servitutes, etc. Jovata terræ,in Charta Jacobi Regis Aragonum ann. 1230. quæ describitur in verbo Alcheria. Jovada, Majoricensibus. Vide Joann. Dametum in Histor. Balearici Regni pag. 272. 273. et seq.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Aliud omnino est
in Charta ann. 1165. Marcæ Hisp. col. 1344 : Insuper dominus Comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundi quoniam novos usaticos et novas consuetudines misisset in civitate Dertosa, videlicet Jovas traguis, et quia accepisset gallinas a Sarracenis quibusdam temporibus in anno.
P. , 1766.
◊ Iisdem notionibus, quibus
Jornale, accipienda videtur hæc vox ; nimirum et pro agri modo, et pro
corvatæ specie, quam ab hominibus suis exigebant domini. Hoc postremo sensu
intelligendæ Chartæ ann. 1165. et 1319. supra laudatæ, ut et Constitut. MSS. Ferdin. reg.
Aragon. ann. 1413 : Et cum non deceat dominos, qui calvacatas vel alias servitutes reales vel personales, ut puta Jovas, batudas et alia servitia recipere habent ab hominibus, qui de sacramentali existunt, propter sonum præfatum suis juribus defraudari, etc.Vide mox Joverius.