« Ipsud » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 426a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IPSUD
IPSUD, pro ipsum, vox Africanorum. Gloss. Gr. Lat. :
Αὐτό, Ipsud, ipsum.At Cod. MS. :
Illud, ipsumpræfert. Victorinus de Principio diei :
Namque Salomon in libro Ecclesiastes interrogat :Infra :(1. 9.)Quid est quod factum est ? ipsum quod fiet. Quod autem fuit, Ipsud est, quod futurum est.
Quare non credamus Prophetæ dicenti Ipsud in initio factum esse, quod hodie fiat.Auctor Queroli :
Ipsud volebam dicere.Chronicon Novalicense lib. 1. cap. 17 :
Misit duos Monachos... ad Carolum Magnum, ut sibi suo imperiali præcepto testamentum Ipsud renovari concederet.Occurrit præterea in Actis Cæciliani, sub finem, in Antiqua Collectione Canonum pœnit. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 38. in Charta Petri de Talvas apud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 483. etc.