![[]](img/image.png)
IRESCALES, f. pro Inescales vel Inescabiles, quasi qui in esca saturari non
possint, Insatiabiles. Hoc epitheto donantur Normanni in veteri Collectione MS. miracul.
S. Martialis Lemovic. ex ejusd. Eccl. Archivo : de qua Bosquetus part. 2. Hist. Eccl.
Gall. pag. 55 :
Per Aquitaniam procella irruit barbarica, etc. Aquilonales quoque gentilitatis errore ebrii debacchantes supra Norici, Danamarchii, cum Irescalibus Normannis, cuncta miserabiliter vexabant.
P. , 1766.
◊ Nihil emendandum puto,
atque Irescales interpretor, Ad iram faciles et proniores. Vide supra
Irascibilis.