« Isicium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 429a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ISICIUM
ISICIUM. Gloss. Saxon. Ælfrici ; Isicia, Mærhgehœt. Ubi Somnerus, melius gehœc,
farcimentum : est vero mærh, Lucanica, ἴσιϰος, Athenæo et Alexandro Aphrodisiensi.
Jacobus a Partibus in Glossis ad Alexandr. Iatrosophistam lib. 2. cap. 73 :
Isicia sic fiunt : coquuntur pisces, et postea ponuntur in aceto, vel vino, et superaspergitur pulvis aromaticarum specierum.Isidor. lib. 20. Orig. :
Isocem piscem quemdam vocant, ex quo primum Isitia facta sunt : et quamvis ex alio genere piscium fiant, initium tamen piscis hic et vocabulum dedit.Sed et Esocem Isicii nomine donat Beda lib. 1. cap. 1. et ex eo Henricus Huntindon. lib. 1. Hist. initio de Britannia :
Fluviis vero abundat valde piscosis,.... et quidem præcipue Isicio redundat et anguilla.Lampridius in Heliog. :
Primus fecit de piscibus Isitia.Apud Apitium lib. 2. de Re culinaria, cap. 1. inscribitur de Hysitiis. Varie autem apud eumdem Scriptorem vox illa scribitur, nam lib. 5. cap. 3. et alibi Esitia habetur : pullus Hysitiatus, lepus Hysitiatus apud eumdem lib. 8. cap. 7. Pavus Isicio conclusus, apud Avitum Viennensem Epist. 77.
Ositium, perperam occurrit pro Isicium, apud Cæsarium lib. 6. Miracui. cap. 5 :
Accipe Ositium, et ossibus ejectis cum piperamentis præpara, sicque appones et dices : Comedite de bono Rhombo.Mox :
Scutella pæne evacuata, cum unus auriculam porcinam reperisset, etc.Vide Vossium lib 1. de Vitiis serm. cap. 7. et Lambecium ad Testamentum Grunnii Corocottæ lib. 3. de Bibl. Cæsar. pag. 357.