![[]](img/image.png)
JUDICIARIUS, Assessor. Vetus Consuetudo Norman. cap. 9 :
Judiciarii autem sunt discretæ personæ et auctenticæ, qui judicium proferunt de auditis. Si vero Justiciarius Judiciarios in judicio faciendo ignorantia vel malitia errare perceperit, licet omnes consenserint, illud debet ad alias assisias prorogari.