![[]](img/image.png)
JUNIOR, pro Novus. Odo Fossatensis in Vita Burchardi Comitis Corboilensis ann. 1028 :
Cætera vero sunt, id est, contra castellum S. Exuperii, et in Juniori et in veteri Corboilo, et in Ateias, et Sosiaco.
Juniores, Tyrones, in re militari, apud Symmachum lib. 6. Epist. 58. Vegetium lib. 1. cap.
7. lib. 2. cap. 5. et in Cod. Th. de Tyronibus, et (7, 13.) alibi non semel, in Notitia
Imperii, etc.
Juniores in re politica, dicti quivis inferioris gradus, qui aliis, senioribus scil.
suberant ratione dominii, vel jurisdictionis. Lex Alemann. tit. 78. § 1 :
Si pastor porcorum, qui habet in grege 40. porcos, et habet canem doctum, et cornu, et Juniorem, occisus fuerit, etc.§ 5.
Si coquus, qui Juniorem habet, occiditur.Id est, pastorem et coquum alium sibi subditum. Capitul. 1. ann. 810. et lib. 3. Capitular. cap. 63 :
De vulgari populo, ut unusquisque suos Juniores distringat, ut melius obediant, etc.S. Columban. Epist. 4. ad Bonif. :
Liceat cum Junioribus vestris sollicitare vos pro zelo fidei, pro amore pacis, etc.Hincmarus de Ordine Palatii cap. 17 :
Et quamvis sub ipsis, et ex latere eorum alii ministeriales fuissent, ut Ostiarius, Saccellarius, Dispensator, Scapoardus, vel quorumcunque ex eis Juniores aut decani fuissent, etc.Atque ita intelligenda vetus Charta apud Vadianum et Goldastum in Alemannicis :
Ego Wildebold senio meo providens, et ei, quæ illud comitari solet, penuriæ, trado ad MonasteriumQuæ vox ultima satis arguit Juniores Monasterii, Monasterio ipsi ministrasse, quomodo Oblatos, Laicos et Conversos, de quibus suis locis.S. Galli... terrulam meam, quam habeo in Uzonwillare, hoc est, 20. jugera, eo pacto ut ipsa terrula ad domum peregrinorum serviat, et ego ibi in domo hospitum suscipiar, et usque ad finem vitæ meæ ibi victum et vestitum habeam sicut primus illorum Juniorum, hoc est, omnibus annis vestimentum lineum, et aliud laneum, et alias impensas accipiam, sicut cæteri in ipso ministerio.
Juniores eodem sensu appellantur in veteribus Tabulis Regum nostrorum, atque adeo a
Scriptoribus medii ævi, magistratus ac officiales Comitum, vel judices inferioris ordinis,
qui majoribus suberant. Hinc frequens formula in Chartis Regiis :
Neque vos,in formulis Bignonianis et Lindenbrogianis, in Chronico Farfensi pag. 652. apud Continuatorem Aimoini lib. 5. cap. 1. Beslium in Regib. Aquitan. pag. 40. in Ducib. Aquitan. pag. 155. Sanjulianum in Hist. Burgund. pag. 242. Roverium in Reomao pag. 71. et alios passim. Præceptum Dagoberti Regis Fr. ann. 630. apud Mabill. tom. 3. vet. Analect. pag. 217 :(Comites)neque Juniores vestri, aut successores, nec ulla judiciaria potestas, ad audiendas altercationes ingredi, aut freda de qualibet causa exigere, vel mansiones, et paratas, vel fidejussores, tollere præsumatis,
Ideo per præsentem præceptionem decernimus, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut inspecta ipsa anteriorem præceptionem, nullus judex publicus, neque vos, neque Juniores seu successores vestri, neque quislibet ex judiciaria potestate, etc.Præceptum Ludovici Pii pro Hispanis :
Alius vero census ab eis, neque a Comite, neque a Junioribus et Ministerialibus ejus exigatur.Charta Caroli M. apud Sigonium ann. 802 :
Quod aliqui Duces, eorumque Juniores, Castaldii, Vicarii, Centenarii, Venatores, etc.Ita Comites et eorum Juniores, in Lege Longob. lib. 2. tit. 51. § 9. lib. 3. tit. 5. § 2. Pippin. 22. 17. et lib. 3. tit. 12. § 1. Carol. M. 121. :
Audivimus etiam, quod Juniores Comitum, vel aliqui ministri Reipublicæ, sive etiam nonnulli fortiores vassi Comitum, aliquas reddibitiones vel collectiones... a populo exigere solent.Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 25 :
Ut Comites et Centenarii omnes ad justitiam faciendam compellant, et Juniores tales in ministeriis suis habeant, in quibus securi confidant, quia legem atque justitiam fideliter observent, pauperes nequaquam oppriment, etc.Ex quibus satis perspicuum fit, ejusmodi juniores functos fuisse officio judicum sed pedaneorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juniores, Gall. Juveigneurs, Nobilium natu minores, Gall. Cadets. Vide infra
in Junioratus.Juniores, in ordine Ecclesiastico, sunt ii, qui inferioris gradus sunt : verbi gratia in
Concilio Emeritensi cap. 5. Diaconus dicitur esse Junior Presbytero, id est,
dignitate inferior. Juniores sub Archipresbytero, in Concilio Turon. II. can. 19.
Presbyteri Juniores, et minus cauti, in Capit. Carlomanni tit. 2. cap. 8. ubi
opponuntur Presbyteris prudentia temperatis. Sed præsertim
Juniores videntur appellati quivis Clerici, post Subdiaconos, ut sunt Lectores, Exorcistæ,
Ostiarii, Fossarii, etc. quos Juvenes vocat lex 10. Cod. Th. de Episcop. (16, 2.)
Clericis ac Juvenibus. Notæ Tyronis pag. 99 :præbeatur immunitas
Episcopus, Papa, Presbyter, Archipresbyter, Diaconus, Archidiaconus, Subdiaconus, Junior, Fossarius.Concilium Autisiodor. can. 43. et Capitula Caroli M. lib. 5. cap. 121. 192. :
Quicunque judex aut sæcularis adversus Presbyterum aut Diaconum, vel quemlibet de Clerico aut de Junioribus, absque audientia Episcopi injuriam... inferre præsumpserit.In Addit. 4. Ludovici Imp. cap. 61. 85. ex 6, 15. eadem pæne habentur :
Neque Presbyterum, neque Diaconum, aut Clericum, aut Juniorem Ecclesiæ.Testamentum S. Remigii, apud Flodoardum :
Subdiaconibus solidos duos, Lectoribus solidos duos, Ostiariis et Junioribus solidos duos dari jubeo.Ubi Lectores et Ostiarii videntur superiori Ecclesiastico ordini accenseri, et a Junioribus distingui : quo tamen nomine Lectores intelligi arguit Concil. Vasense I. can. 1. ubi Juniores Lectores dicuntur. Generatim vero inferiores istius ordinis Clerici, ut Acolythi, Juniores Clerici appellantur in Concil. Valentino sub Damaso PP. apud Gratianum de Consecrat. dist. 4. in Concilio Carthaginensi can. 36. in Conc. Epaonensi can. 15. Aurelian. V. can. 6. Turon. II. can. 12. Autisiod. can. 43. Vel Inferiores Clerici, in Concilio Milevit. can. 22. Juniores Ecclesiæ, in Concil. Paris. V. can. 5. in Capit. Caroli M. lib. 6. cap. 154. 156. apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 27. vel denique Clerici Junioris ordinis, in Concil. Paris. V. can. 7. Minores Clerici, quibus opponuntur Majores, apud Gregor. Turon. lib. 5. cap. 49. Fortunatus lib. 2. Carm. 10 :
In leg. 10. Cod. Theod. de Episcop. (16, 2.)In medio Germanus adest Antistes honore,Qui regit hinc Juvenes, subrigit inde senes.
JuvenesUbi juvenes infimi ordinis Ecclesiastici fuere, quanquam haud bene constat, qui sic dicti fuerint. Paulo latius, ni fallor, Adalbero Laudunensis in Carm. ad Robertum Regem :Clericis junguntur,ut Ecclesiarum cœtus concursu populorum ingentium frequentetur, Clericis ac Juvenibus præbeatur immunitas.
In Concil. Arelat. V. can. 6. et in Conciliis Afric. Seniores dicuntur Episcopi et Sacerdotes, qui γέροντες, in Cod. Canonum Eccles. Afric. cap. 100. Vide Cujac. ad Novell. 3.... Fratrum Laudunicus ordo,Flos Juvenum, fructusque senum te mente salutat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Juniores in Monasteriis ii vocabantur qui alterius in officio adjutores erant, v. g.
Subcamerarius Junior nuncupatur in Spicil. Fontanel. MS. pag. 232 :
Camerarius vel ejus Junior qui clavem portat cameræ,... nunquam deesse debet.
Junioratus, Ecclesia, seu Beneficium Ecclesiasticum, quod Junioribus Clericis
dabatur : vel reditus, qui in Ecclesiis Junioribus Clericis, et in minoribus
constitutis ordinibus assignabatur. Ita Souchetus, a quo non dissentit Bosquetus.
Vassorius vero longe probabilius Junioratum putat esse quamlibet Ecclesiam, seu
potius Ecclesiæ curam, quæ a personatu dependet : Vicariatum vulgo
dicimus ; quod exerte docet Charta Baldrici Episc. Noviomensis ann. 1103. ab eo allata
pag. 797 :
Hæc altaria a personatu libera concessimus,... tali cum tenore, ut Synodalia jura, sicut antea, Episcopo, vel ejus ministris solvant, et Presbyteri, qui Junioratum ab Ecclesiæ Abbatissa susceperint, quotiens alterCharta Richerii Archiep. Senonensis in Tabul. S. Martini de Campis :alteri successerit, vel aliquo casu illos mutari oportuerit, ab Episcopo sive Archidiacono curam suscipiant, etc.
Junioratus autem Ecclesiæ, quem Presbyteratum appellant, sicut hactenus integer permaneat.Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 7 :
Nosse debetis... Tetbaldum de Vindocino filium Letherii calumniam nobis intulisse, super Junioratu Ecclesiæ de Navoil... dicendo scilicet, nec Robertum de Marcilliaco socerum suum, a quo memoratam comparavimus Ecclesiam, Junioratum illum nobis vendidisse.Ivo Carnotensis Epist. 286 :
Super hæc dedimus Junioratum Ecclesiæ de Pontegodonis, cum omnibus domibus nostris.Necrologium Ecclesiæ Carnotensis 10. Kl. Jan. ubi de eodem Ivone Episcopo :
Junioratus omnes hujus Ecclesiæ et precarias in communes redegit usus, et eas in posterum personis distribui tam suo quam Apostolico privilegio vetuit.Exstat in Adversariis Duchesnianis apographum Chartæ Bartholomæi Archiepiscopi Turonensis, in quo hæc verba habentur :
Ea siquidem intentione S. Maximino ejusque Canonicis Jundragium Ecclesiæ S. Stephani, quæ Cainone sita est, integrum et absolutum et in perpetuum sine ulla calumnia obtinendum concessi.Ubi Exscriptor ait, in diplomatis dorso adscriptum,
Jundragium, hoc est adjunctio : nam quod Latini jungere dicunt, Galli dicunt Joindre.Sed indubie legendum Junioragium, ut et in locis laudatis in voce Vindragium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Retinendum
puto Jundragium, sicque legendum esse loco Vindragium. Ut Moindre a
Minor, ita olim Juindre, a Junior dictum ; unde Jundragium
efformatum, ut vocabulum Gallicum Juindrage, quod occurrit in Litteris ann. 1290.
pro Andegavensibus, apud tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 32 : Et que en la terre n'eust point de Juindrage, ne chose qui la vaille, par fraude ne par boidise.
P. , 1766.
◊ Nequaquam restituendum esse
Junioragium, rursum patet ex voce Gallica Joindrage, quamvis alio sensu
intellecta, nimirum pro Præstatione, quæ pro facultate pascendi animalia juniora
persolvitur. Charta ann. 1342. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 316 : Item l'esmolument de tailler et appatronner les boisseaux et les mesures en la ville de Beaufort... Item autres menues coustumes... Item les Joindrages des herbaiges des fros de la parroisse de Beaufort dès la Mi-Aoust jusques à Noel. Juindragevero ex Lit. ann. 1290. supra laudatis intelligendum videtur de exactione, quæ a præcipuis molendinariorum vel pistorum famulis, quos Juniores vocabant, percipiebatur. Vide mox Juniores.
◊ In Consuetudine Britanniæ passim fit mentio Juniorum,
qui Juveigneurs dicuntur et feodorum, qui a Junioribus possidentur, quæ
Juveigneries, vel Juveigneuries, appellantur, seu Junioratus. Sunt
autem Junioratus feuda, quæ a junioribus fratribus possidentur, ratione quorum
homagium præstare debent fratri primogenito. Quæ quidem tenetura dicitur in ea
Consuetudine art. 330 :
Tenue du Juveigneur d'aisné en parage.Vel en parage et ramage, de qua ita Charta ann. 1478. de Joanne Vice-Comite de Quoitiven et de Truegnedac :
Confesse tenir et tient en ramage de nostre dite Cour de Parlament toutes et chascunes les terres.Et infra :
Et à cause d'iceux il doit obéir à nostre dite Cour de Parlament, comme homme ramager etAtque is junioratus si in extraneam manum transeat, tunc dicitur Tenue en Juveignerie sans parage, vel Tenue en Juveigneurie simple, art. 331. et 342. Neque tamen primogenitus jus ullum habet superioritatis in juniores, neque venditiones seu laudimia, neque rachetum aut relevium ab iis potest exigere ; sed dominus superior, art. 330. 341. Tenentur autem Juniores, qui tenent ejusmodi feuda per fratriagium a primogenito, non modo homagium eidem præstare cujus forma describitur art. 334. 335. sed etiam domino superiori, ligium nempe, quale præstatur a primogenito : qui autem Junioratum simplicem tenet, homagium præstat proximo domino, perinde ac superiori, art. 331. Consule Glossarium juris Gallici in voce Juveignerie.Juveigneur à l'aisné, etc.
P. , 1766.
◊ Jovignors et
Joveignorage, iisdem notionibus, in Charta ann. 1275. tom. 1. Probat. Hist. Brit.
col. 1038 : E ansement preneons nous les fruitz e les essues des terres az Joveignors à noz homes, amprez le decès as Joveignors, de ceu que is tenoient en Joveignorage de nos homes, quant les anfants as Joveignors estoient en non aage, jusques à tant que is eussent vint ans accomplis e passez. Juigneurs ou puisnés,in Charta Joan. ducis Brit. ann. 1442. ex Cod. reg. 8542. 3.
Juniores, longe alia notione, in Charta Ludovici VII. Regis Franc. ann. 1147. pro
Bellovacensibus, apud Loisellum pag. 272 :
In unoquoque molendinorum duo Juniores tantum erunt : quod si aliqui plures Juniores, vel alias malas consuetudines in molendinis imponere voluerit, et inde clamor ad Pares venerit, adjutores ei erunt qui inde clamaverit, etc.Similis Charta Gallica pag. 280 :
Adecertes en un chacun des moulins deux Joennes seront tant seulement : que si aucuns plusieurs Joënnes, ou autres mauvaises coustumes veut imposer és moulins, et de ce clameur vient aux Maire et Pairs, etc.Tabular. S. Dionysii Novigenti :
Junioratus autem sic ei concessus est, ut Juniores in molendinis mitterent ; sed ab eis coram Priore vel Monachis fidelitatis sacramentum acciperent. Quod si ipsi, vel Juniores eorum committerent aliquando, de suo vel Juniorum suorum commisso coram Monachis responderent.
P. , 1766.
◊ Non ita profecto diversa
notio ; ita quippe appellati Ministri, famuli quilibet, præcipue tamen molendinariorum et
pistorum, qui præter pensitationem, quæ pro frumenti molitura vel coctura panis debebatur,
aliam mercedem exigebant, damno certe molentium vel coquentium ; quod una cum malis
consuetudinibus amovendum censet Ludov. VII. Charta ann. 1147. quam minus attente legit D.
Bouquet, quando Juniores, de quibus in ea agitur, Judicum locumtenentes,
imo et judices, interpretatur tom. 1. Jur publ. Franc. pag. 196. Nostram vero sententiam
aperte videntur probare sequentia. Charta ann. 867. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital.
med. ævi col. 514 : Felix pecorario cum Sinitruda uxore sua, et Johannes, Lupulo, Ursianulo, Fileperga, Ansula, Ursula filiis eorum, et Johannes Silla Junior ejus.A voce Junior nostri Joindre, Gendre et Geyndre, eodem etiamnum significatu, effinxerunt. Stat. pro Pistor. in lib. 1. Statut. artif. Paris. fol. 2. r°. ex Cam. Comput. :
Et vendraArest. parlam. Paris. ann. 1420. ibid. fol. 22. r° :(le nouveau talemalier)en la maison au maistre des talemeliers, et les maistres varlés, que on appelle Joindres, etc.
Alter scilicet eorumOrdinat. Caroli VI. ann. 1419. ibid. fol. 24. v° :
(molendinariorum)plus et alius minus per se et ministros suos, Geyndres vulgariter nominatos, et alios eorum servitores in dictis molendinis a nonnullis civibus... exigebant.
Item que tous musniers et leurs Gendres se paieront doresenavant de leurs moultures et salaires en deniers contens.Vide Tract. Polit. de la Marre tom. 2. lib. 5. tit. 12. cap. 3. pag. 188. et supra in Baccalarii 1. ubi hac donantur nomenclatura, qui Juniores hic nuncupatur.
P. , 1766.
◊ Joigne, Junior,
juvenis, vulgo Jeune, in Lit. remiss. ann. 1363. ex Reg. 95. Chartoph. reg. ch.
114 : Lequel Jenson encontra un homme nez de Couloigne sur le Rin,... qui avoit grans cheveux, et li dist ces paroles ou semblables : Veez là un biau Joigne. Genvre,eodem sensu, in Charta ann. 1261. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 981 :
Ensor qu'en tot il est accordé en cestes pez, que por les mesfez que ledit Olivier de Cliçon, le vieill mon pere, avoet fet oudit comte, ge Olivier le Genvre audit comte rendré 4000. liv. de Tournoes.Bestiar. Ms. :
Jumens prennent, qui poulains ont,Quant Genvres et alaitant sont.