« »
 
[]« 1 baccalarii » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 509c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACCALARII1
1. BACCALARII, dicti ipsi qui Baccalarias tenebant, possidebant, excolebant. Usatici Barcinonenses cap. 46 :
Sacramenta rustici qui teneat mansum, et laboret cum pare boum, sunt credenda usque ad 7. solidos platæ. De aliis namque rusticis, qui dicuntur Bacallarii, credantur sacramenta usque ad 4. Mancusos, auri valentiæ, deinde quidquid jurent, per examen caldariæ demonstrent.
Ex quibus primum eruitur Baccalarium dici rusticum qui [] mansum excolit : deinde mansum recte a quibusdam definiri fundum qui duobus bobus ad arandum sufficit : denique Baccallarios rusticis ipsis accenseri, licet rusticis mansorum cultoribus longe honoratiores. Rusticis porro annumerari videntur Baccalarii, quod perinde ac rustici mansarii, si non operibus servilibus, certe aliis oneribus, verbi gratia, censui, essent obnoxii. Tabular. Belliloc. Charta 3 :
Hoc est curtem meam indominicatam, quæ vocatur Igeracus, cum Ecclesia S. Martini constructa, et Baccalariis et mansis servilibus.
Et Charta 57 :
Dimitto... medietatem de Baccalaria de Monte Galfredo, in tali ratione, ut quamdiu vixero teneam, et per singulos annos 4. sestarios de tritico persolvam ad Missam SS. Primi et Feliciani.
Baccalariorum Ecclesiæ præterea mentionem fieri lego in Catalogo Abbatum Lerinensium, apud Vincentium Barrallium tom. 2. pag. 151. ubi narratur Gaucelinum Forojuliensem Episcopum sub ann. 1038. una cum consilio et Consensu omnium Canonicorum suorum et Baccalariorum, et aliorum quamplurium utriusque sexus donationem quamdam fecisse Monasterio Lerinensi. Præterea in Tabulario S. Hilarii Majoris Pictav. extat Charta Hugonis de Surgeres ann. 1211. quæ horum meminit, hocce verborum tenore :
Confirmo eleemosynam B. Hilarii Decani, quam fecit pro suo anniversario B. Hilario 15. sol. et Baccalariis ejusdem Ecclesiæ 6. sol... Canonicis B. Mariæ de Castro Airaudi 13. sol. et Baccalariis ejusdem Ecclesiæ 4. sol. etc.
Baccalariorum præterea mentio fit in Consuetud. locali Castellinovi in Biturigib. tit. 3. art. 24. ubi Burgenses dicuntur habere omnem justitiam, hancque exercendam a Baccalariis ejusdem urbis committere posse, par les Bacheliers de ladite ville et bourgeoisie, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haud importune fortassis monebimus Baccalarios de quibus ultimo hoc articulo, maxime distinguendos esse ab iis quorum paulo supra mentio fit. Ii quippe rustici erant qui Baccalarii Ecclesiæ vocabantur quod Ecclesiæ Baccalarias tenebant atque excolebant ; isti vero viri erant Ecclesiastici, inferioris quidem gradus, inter Canonicos tamen non raro recensiti. Sic in Lugdunensi Ecclesia Canonici recentiores Baccalarii dicuntur, uti testatur Severtius de Episc. Lugdun. pag. 377. Eodem nomine monachos juniores donatos suscipor ex Ordinario Abbatiæ S. Laurentii Diœc. Autiss. ann. 1286. exarato in quo legitur :
Finita Missa in exitu Ecclesiæ incipitur Antiphona, O Martine ; sequitur Litania Salvator mundi, et debet dici a duobus Baccalariis.
Sæpius attamen per Baccalarios intelliguntur Ecclesiastici inferioris subsellii, ut etiamnum in Ecclesiastici inferioris subsellii, ut etiamnum in Ecclesia Macloviensi usus obtinet.
P. Carpentier, 1766.
Ordinar. MS. S. Petri Aureævallis :
Si vero fuerit festum illud mutatum aliqua de causa et celebratum alia die, quam illa qua invenerit (evenerit) et ille dies fuerit feria 2a. tunc duo Bachalarii descendunt ad prædictum invitatorium dicendum sine almuciis, ut prius. In aliis feriis duo religiosi presbyteri, ut supra. Si vero fuerit festum duplex, tunc duo religiosi antiqui et officiarii, si sint, descendunt ad invitatorium prædictum dicendum cum cappis ciricis... Et si fuerit festum trium lectionum, tunc non descenditur ad invitatorium prædictum ; sed unus Bachalarius solus in suo stallo habebit dicere prædictum invitatorium cum cantu [] consueto.
Infra :
Pueri claustrales habent dicere tres primas lectiones. Cæteræ vero lectiones dicuntur per Bachallarios et per religiosos presbyteros et antiquos secundum dies et solemnitates.
Ubi Bachalarii dici videntur juniores canonici professi, nondum presbyterio donati. Charta admortisat. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 272 :
Les chappellains et les Bacheliers de l'eglise collégial de Nostre Dame de Mirebeau.
P. Carpentier, 1766.
Baquelarii, Eadem notione. Necrolog. eccl. B. M. de Medunta MS. fol. 10. r° :
Percipiunt canonici et vicarii ix. sol. capellani xvj. den. diaconus et subdiaconus quilibet iiij. den. Baquelarii xij. den. Pueri chori ejusdem ecclesiæ vi. den.
Ubi clerici designantur. Bachaler et Bacharel eodem sensu Lusitanis usurpata. Vide Sa Rosa de Viterbo Elucidarii Supplemento pag. 16.