« »
 
[]« Juredium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 466c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUREDIUM
JUREDIUM. Charta Rotroci Comitis Perticensis ann. 1136. apud J. B. Souchetum ad Vitam S. Bernardi Tironensis Abb. qua concedit
rachata, venditiones, armaturam, equitaturas, laudimia, relevamenta, tallias, corveias, biannos, fidem, homagium, Juredium, retentionem feudi per advocatum, etc
. Ubi Juredium videtur esse, quod Practici nostri Jurée vocant, seu Jurata, quæ est species jurisdictionis, quæ exercetur a Scabinis inter juratos, qui
hommes et femmes de jurée
dicuntur in Consuetudine Vitriacensi art. 78.
Redevables de jurée
, id est, juratæ obnoxii, in Trecensi art. 2. Jurez de Commune, in Rupellensi art. 21. Vide Jurata 3.