« Jurisfirma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 467b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IURISFIRMA
JURISFIRMA, Practicis Hispanis, inquit Blanca in Commentario Rerum Aragon. pag. 751. est tum
in Regum, aliorumve judicum, tum etiam regni, atque omnium non rectos impetus, juris ac
legum firma et moderata dominatio, inventa potissimum, ut præceps judicum celeritas
Magistratus interdicto interposito retardetur, ne quid perturbatum sit, aut a legibus
discrepans, vel præposterum. Ejus autem finis est, ut cum de stando et parendo juri, coram
ipso Justitia, firme et graviter asseveretur : illius interdicto interposito, fortunæ rei
ab injusta regiorum judicum injuria arceantur. Ab eo autem quod de stando juri caveatur,
Jurisfirma dicta est. Vide Firma.