« »
 
[]« 1 justificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 472b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTIFICARE1
1. JUSTIFICARE, non tam justitiam exercere, judicare, quam judicio dato damnare, vel per judicium compellere. Notitia de Rogero Episcopo Bellovac. apud Loisellum pag. 248 :
Dans ei medietatem Vicecomitatus, ita ut minister Episcopi, et minister Comitis Justificent reos, et Leges æqualiter dividant.
Charta Fulconis Abbatis Corbeiensis ann. 1055. ex Tabulario ejusdem Monasterii :
De omnibus quoque ad se proprie pertinentibus, si hæc violaverit, ipsemet Justificabit.
Charta Branonis Abbat. Dervensis in Tabul. ejusdem Monast. :
Persolvant nobis in censu 2. solidos denariorum : quæ si neglexerint eo die solvere, in crastinum Justificabuntur sua lege ; si autem pro negligentia census Justificari noluerint, legemque solvere, vel deprecari, terram nostram recipiemus.
Charta ann. 1146. in Tabular. Prioratus Neronisvillæ fol. 18 :
Et ibi in audientia procerum Castri Nantonis, et secundum judicium eorum, Justificabunt rusticos, et medietatem justitiæ habebit Prior Neronis-villæ, et medietatem Matthæus de Anunvilla.
Charta ann. 1175. apud Bromptonum :
Et totam aliam terram, et habitatores terræ habeat sub se et Justificet, etc.
Infra :
Si a fidelitate Regis recesserint, ipse eos Justificet et amoveat : et si eos per se Justificare non poterit, Constabularius Regis Angliæ, et familia sua de terra illa juvabunt eum ad hoc faciendum, etc.
Charta Thomæ Domini de Couciaco ann. 1218 :
Mercatores habebunt cheminum quale solent hobere, et transitum liberum sicut habere solent, et Justificabuntur tantummodo per Winegiatores prædicti domini mei.
Consuetudines Furnenses ex Archivo Audomar. :
Et si occasione cujuscumque alterius extra Flandriam fuerit acclamatus, Comes Justificare poterit per curiam suam.