« 3 justificare » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 472b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/IUSTIFICARE3
3. JUSTIFICARE, Gall. Justifier, Purgare, absolvere ; unde Justificatio, Purgatio,
absolutio, Gall. Justification. Advent. episc. Metens. ann. 867. tom. 7. Collect.
Histor. Franc. pag. 595 :
Immo sancta mater Ecclesia, quia probi doctores sunt et veri speculatores, cum principe pastorum Christo evidenter Justificat, et omni laude dignis æternæ beatitudinis præmia promittit.Epist. synod. Conc. Tricass. ann. 867. ibid. pag. 590 :
Ebbo publice, tam pro imperatoris placanda offensa, quam pro gratia ejus recuperanda, et sua injuria removenda, quædam minus caute, pro sui tamen ereptione, in imperatoris Justificatione, et in sua denotatione pronunciavit.