![[]](img/image.png)
KERKEBODE, Ecclesiæ fundus ; Flandris enim Kerk, ecclesia, et Boden, fundus,
latifundium. Vide Boda. Charta Balduini Fland. march. ann. 1119. in Chartul. S.
Bert. pag. 181 :
Sic tamen ut ubi hospites comitis, qui super vaccarias et berquarias ejus manent, per Kerkebode ierint, ibi quoque hospites S. Bertini eant.