« »
 
[]« Lex » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 077c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEX
LEX. Hæc vox varie sumitur in Legibus antiquis : interdum enim pro jure scripto, ut sunt Leges Salicæ, Burgundionum, Bajoariæ, et similes : interdum pro judicio, vel pro judicis sententia, vel etiam pro mulcta judiciaria. Ac
Lex quidem pro jure scripto, vel recepta consuetudine, ut in veteribus Chartis, in quibus passim occurrit, secundum Legem Salicam, Romanam, etc. quæ quidem Lex loci dicitur in Lege Ripuar. tit. 33. Vetus formula :
Sicut Lex est et nostra consuetudo.
Hinc La Loy de la Ville, in Consuet. Insulensi art. 30. 31. 52. 98. 106. 125. La Loi de Cambrai, apud Monstrelletum 1. vol. cap. 88. La Loi d'Amiens, in Consuetud. Ambian. Similia passim occurrunt in nostris Consuetudinibus municipalibus, quæ collegit Raguellus. Lex villæ, in Charta libert. Peron. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 160. art. 8 :
Si quis alicujus domum, nisi per Legem villæ, assilierit, etc.
Vide infra Legem facere. Lex Bajwar. tit. 2. cap. 15. § 2 :
Comes vero secum habeat judicem, qui ibi constitutus est judicare, et librum Legis, ut semper rectum judicium judicet.
Vide Haltaus. Glossar. voce Recht, col. 1512. sqq.
Differebant autem Leges a Capitulis, quod Leges solius populi consensu olim editæ essent ; cui tamen accedebat Regis constitutio. Capitul. Caroli Calvi ann. 864. tom. 2. Capitularium col. 177 :
Et quoniam Lex consensu populi fit et constitutione Regis.
Capitula vero vel Capitularia a Regibus et Principibus, sed populi item consensu. Luitolphus Einhardus ann. 819 :
Conventus Aquisgrani post Natalem Domini habitus ; in quo multa de statu Ecclesiarum, et Monasteriorum tractata atque ordinata sunt ; Legibus etiam Capitula quædam necessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt.
Theganus Anonymus auctor vitæ Ludovici Pii de eodem Conventu :
Interea Capitula quædam in Legibus superaddidit, in quibus causæ forenses [] claudicare videbantur, quæ hactenus veluti pernecessaria servantur.
Hincmarus Remensis in Admonit. pro Carolomanno apud Sparnacum cap. 15. de malorum Comitum rapacitate :
Quando enim sperant aliquid lucrari, ad Legem se convertunt, quando vero per Legem non æstimant acquirere, ad Capitula confugiunt ; sicque interdum fit, ut nec Capitula pleniter conserventur, sed pro nihilo habeantur, nec Lex.
Sed postmodum Capitula ipsa in legem abierunt. Capit. Ludovici Pii :
Generaliter omnes admonemus, ut Capitula quæ præterito anno Legi Salicæ cum omni consensu addenda esse censuimus, jam non ulterius Capitula, sed tantum Leges dicantur, imo pro Legibus Salicis teneantur.
Carolus Calvus in Conventu apud Carisiacum ann. 873. cap. 8 :
Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro Lege tenenda judicaverunt, et fideles nostri in generali placito nostro conservanda decreverunt.
Vide Savin. Histor. Jur. Roman. tom. 1. cap. 3. § 37. et 47.
Enimvero post Burgundiorum, Francorum et Gothorum in Galliam, atque adeo in Italiam, et Hispaniam irruptiones, excusso Romanorum jugo, cœpere hæ provinciæ ab diversarum nationum populis incoli, quibus, Legibus suis antiquis regi et vivere concessum est a victoribus Principibus. Chronicon laudatum a Catello in Hist. Occitanica pag. 538 :
Anno 759. Franci Narbonam obsident, datoque sacramento Gothis, ut si civitatem traderent partibus Pepini, permitterent eos Legem suam habere : quo facto Gothi Saracenos occiderunt, et civitatem partibus Francorum reddiderunt.
Concilium Meldense ann. 845. cap. 3 :
Legem vero unicuique competentem, sicut antecessores sui tempore nostrorum prædecessorum habuerunt, in omni dignitate et ordine, favente domino, nostram Magnificentiam observaturam promittimus.
Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 37 :
Quia omnino voluntas domni Regis est, ut unusquisque homo suam Legem pleniter habeat conservatam.
Ita porro sua lege quisque vivebat, ut secundum eam avitas et paternas successiones adiret, conficeret Chartas, sacramenta ederet, et de statu ingenuitatis se defenderet : juxta legem tamen illius cui injuria facta erat, componeret :
de cæteris vero causis communi Lege viveret, quam Princeps per Capitula sua ediderat.
Ita Lex Longob. lib. 2. tit. 56. Pippin. 46. 28. 29. Constitutio Chlotarii Regis tom. 1. Concil. Gall. pag. 318 :
Inter Romanos negotia causarum Romanis Legibus præcipimus terminari.
Fredegarius in Chr. cap. 53. de Chlotarii et Dagoberti filii dissidio :
Electi sunt ab his duobus Regibus 12. Franci, ut eorum disceptatione hæc finiretur intentio.
Vita Ludovici Pii ann. 820 :
In palatio quoque Bera Comes Barcinonensis, quum impeteretur a quodam Sunila, et infidelitatis argueretur, cum eodem secundum Legem propriam, utpote quia uterque Gothus erat, equestri prælio congressus est et victus.
Hinc frequens formula
Legem Suam Componere, pro mulctam, quæ a sua lege definita est, exsolvere. Nam quilibet reus in alieno solo deprehensus,
sicut Lex loci ubi natus erat, respondebat ; et si damnaretur, secundum Legem propriam
, non secundum legem loci sustinebat, ut est in Lege Ripuar. tit. 31. § 3. 4. Capitula ad Legem Salicam :
Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, [] aut jurent cum idoneis juratoribus hoc pro malo non fecisse ; aut si facere non potuerint, eorum Legem componant.
Id est, secundum quod ea lege qua vivunt, statuitur. Adde Capitulare 4. ann. 805. cap. 10. Legem Longobardorum lib. 1. tit. 30. § 13. lib. 2. tit. 6. § 3. Ludov. P. 17. 12. Eadem Lex lib. 1. tit. 25. § 68. Carol. M. 86. :
Constituimus ut dominus servi illius, secundum Legem cui furta facta fuerunt, solvere debeat. Secundum legem suam delictum emendare,
in Capitulari de Villis cap. 4.
Hinc etiam formula, in sua Lege conscriptus ; scilicet qui Legem qua vivere statuit, professus est. Charta vetus Hugonis Episcopi Tolosani apud Sammarthanos :
De repetitione vero, quam minime fieri credimus, si quis... contra hanc convenientiam venditionis aliquam calumniam inferre tentaverit, hoc quod accepit, non vindicet sibi, sed in sua Lege conscriptus, componat ei qui litem intulerit tantum, et aliud tantum quantum ipsæ supradictæ Ecclesiæ habebant.
Quæ verba idem sonant, quod illa quæ habentur in Charta alia Islonis Episcopi Tolosani, apud eosdem Sammarthanos :
De repetitione vero, si nos aut ullus de hæredibus nostris, aut quislibet homo fuerit, qui contra hanc chartam venditionis ista inquietare voluerit, quali Lege vivit, tale componat, et postea se taceat, et aliis tacentibus faciat.
Quod si inter homines qui diversis viverent legibus, emergerent controversiæ, a judicibus earumdem legum simul convenientibus dirimebantur, ut docent Senator lib. 7. Variar. Epist. 3. et Lex Burgundionum non uno loco.
Ut plurimum vero liberi patrum legem sequebantur, ex Lege Longob. lib. 2. tit. 5. tit. 7. Liutpr. 153. 127. (6, 100, 74.) Dixi, ut plurimum ; nam sæpe liberum erat cuique qua vellet lege vivere, seu avita unde ei prima natalium erat origo, seu illa quæ in ea in qua degebat provincia obtinebat : quod quidem coram testibus et publice, et in ipsis tabulis cogebatur profiteri. Constitutio Hlotarii Imp. edita ab Holstenio cap. 5 :
Volumus etiam ut omnis Senatus et Populus Romanus interrogetur quali vult Lege vivere, ut sub ea vivat, eisque denuntietur, quod procul dubio si offenderint contra eandem, eidem Legi quam profite buntur,... subjacebunt.
Totidem et iisdem pæne verbis habentur in Lege Longob. lib. 2. tit. 57. Lothar. I. 37. et apud Goldast. tom. 1. Constit. Imp. pag. 188. Adde Capitul. 1. Caroli M. incerti anni cap. 48. et Capit. Pipini Reg. Ital. cap. 37. Vetus Notitia ex Tabul. Persiensi, apud Perard. pag. 35 :
Tunc interrogatum fuit jam dicto Maurino sub quale Lege vivebat, et ipsius sibi a Lege Salica adnuntiavit, etc.
Ita tamen ut semel accepta lege, ab ea recedere non liceret. Charta Alrici Episc. Ast. ann. 1029. apud Fr. August. de la Chieza in Hist. Ecclesiæ Pedemont. pag. 243 :
Et ideo quod ego qui supra Alricus Episcopus honorem sacerdotalem habeo, et Legem Romanam nunc vivere videor, quamvis ex natione, ut supra, Salicus sim, nec mihi liceat ullo tempore nolle quod volui, sed quod a me semel factum vel conscriptum est, inviolabiliter observare, promitto, etc.
Legem nempe Salicam dimiserat Alricus Episcopus factus, quod Lex Romana Ecclesiæ et Ordinis Ecclesiastici esset propria.
Feminæ vero lege conjugum vivebant, ex Lege Longobardorum lib. 2. tit. 7. Liutpr. 127. (6, 74.) Charta a Sigonio [] laudata :
Maria quæ professa sum Lege vivere Romana, sed nunc pro ipso viro meo Lege Longobardorum vivere videor, qui professus est ex natione sua Lege vivere Longobardorum.
Alia ann. 1054. apud Chiffletium in Luminibus Salicis cap. 6 :
Constat nos Clarizo, filio bonæ memoriæ Raineri et Rotilda, qui Gilda vocata, jugalibus, filia Tebaldi, qui professa sum ego ex natione mea Lege vivere Saliga, similiter ex nunc pro ipso viro meo Lege vivere Longobardorum, etc.
Alia ann. 1156. in Bibl. Sebusiana cent. 1. cap. 93 :
Nos Guillelmus Marchio (Monteferratensis) filius quondam Rainerii, itemque Marchionis, et Julitta jugalis filia quondam Leopoldi Marchionis de Austria,... nos itaque supradicti jugalis, qui professi sumus ex natione nostra Lege vivere Sallica, sed ego Julitta mea Lege vivere videor Alamannorum, etc.
Quæ quidem postrema verba ita capienda existimaverim, non quod profiteatur Julitta se vivere lege Alamannorum, sed ut indicet quod ea lege viveret, nisi conjugio esset illigata. Nam
Feminæ, maritis fato functis, ab eorum lege erant absolutæ, ex Lege Longobard. lib. 2. tit. 7. § 2. Lothar. I. 14. ita tamen ut liberum iis esset lege viri extincti vivere, quod eo casu profiteri tenebantur. Charta Mathildis Comitissæ ann. 1076. apud Pranciscum Mariam lib. 3. pag. 105 :
Ego Mathilda Marchionissa et Ducatrix, relicta bonæ memoriæ Bonefacii, qui fuit similiter Dux et Marchio, quia ego qui supra Mathilda Marchionissa professa sum, ex natione mea Legem vivere videor Lantgobardorum, sed nunc modo pro parte supradicti viri mei, qui fuit viro meo, Legem vivere videor Saligam, etc.
Alia ejusdem Comitissæ ann. 1078 :
Quia ex parte supradicti viri mei, qui fuit Salichus, Lege videor vivere Saliga, etc.
Adde pag. 156.
Si pater post natos filios Clericus effectus esset, ii lege patris vivebant, qua ipse vivebat cum eos genuerat, ex Lege Luitprandi Regis tit. 116. 153. (6, 100.) non vero romana, qua Clerici vivebant.
Liberti legibus dominorum suorum vivere debebant, secundum qualiter a suis dominis concessum fuerat. Ita Lex Longob. lib. 2. tit. 34. § 2. Rothar. 229. Vide Savin. l. l. § 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Servi quemadmodum et homines de generali placito, hoc est qui talliæ obnoxii erant, uxores extra Legem suam ducere nullatenus poterant ; hinc servus, si secus fecerat, bonis suis omnibus privabatur : alter vero in arbitrio domini erat pro mulcta solvenda. Charta ann. 1070. apud Mabill. tom. 5. Annal. pag. 28 :
Licentiam vero conjugia ineundi ab ejusdem monasterii Abbate, vel ab ejus ministris accipiat, (unusquisque servus,) et pro mortua manu, si uxorem duxerit non de sua Lege, quidquid habuerit vel possederit, in jus monasterii veniat.
Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti Atrebat. an. circ. 1020. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 789 :
Homo de generali placito.... si extra Legem suam uxorem acceperit, illicitam rem operatus est ; tantum dabit quantum deprecari poterit. Si liberam feminam uxorem duxerit, nihil dabit quia libertatem uxoris suæ ad Legem suam convertit.
Advenæ, seu extranei, lege vivebant illius regionis in qua sedem figebant, nisi legem aliam a Principe impetrassent, ex eadem Lege Longobard. lib. 3. tit. 15. Rothar. 390.
Chartas complures in quibus Legem, [] qua is vivebat qui eas conficiebat, profitetur, proferunt Scriptores : verbi gratia, qui Lege Salica, Andr. Dandulus in Chron. MS. ann. 976. Franciscus Maria in Mathildi Comitissa lib. 3. pag. 44. Gallandus lib. de Franco alodio pag. 317. 318. Guichenonus in Probat. Hist. Sabaud. pag. 14. 16. 17. 18. 19. 22. 23. in Bibl. Sebus. cent. 2. cap. 3. Fr. August. de la Chieza in Histor. Eccl. Pedemont. pag. 220. 232. 238. Chiffletius in Vindiciis Hispan. pag. 247. 248. 249. etc. Lege Romana, Guichenon. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 27. Ughellus tom. 5. pag. 636. 691. Galland. pag. 319. Lege Alemannorum, Gallandus pag. 318. 319. Lege Ripuariorum, idem Franciscus Maria lib. 3. Hist. Mathild. pag. 48. De hisce professionibus, quas dicunt, videatur Savin. l. 1. § 41. sqq.
Præterea testes qui chartas et Diplomata subscribebant, qua lege viverent, vel ex qua natione essent in ipsis subscriptionibus declarabant : cujus moris exempla proferunt Ughellus tom. 5. Italiæ sacræ pag. 636. Guichenonus in Hist. Sabaudica locis laudatis, et Chiffletius in Luminibus Salicis pag. 248.
Jam vero posterioribus longe etiam sæculis, ut qua viverent lege, denotarent, qui chartas seu tabulas exarabant, obtinuisse probant Chartæ aliquot, atque in iis Charta Ludovici Comitis Lonensium ann. 1155. apud Chiffletium in Vindiciis Hispanicis pag. 39. Charta anni 1156. apud Guichenonum in Bibl. Sebus. cent. 1. cap. 93. et alia ann. 1254. ex Tabulario Sandionysiano apud Gallandum pag. 321. Adde Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 141.
Sed et expugnata a Christianis urbe Hierosolymitana, totaque Syria, cum ex variis a procul diversis habitaretur nationibus, suas quique leges servavere. Will. ab Oldenborg in Itinerario Terræ sanctæ, de Antiochia :
Ipsa etiam civitas divites et plurimos habet inhabitatores, Francos et Surianos, Græcos et Judæos, et quilibet eorum suas Leges observant.
Ita Franci nostri in Regno Siculo, sub Andegavens. Regibus, Legem Francorum observabant, uti docemus in Historia nostra Franco-Byzantina lib. 8. n. 9. Apud Byzantinos etiam, ipsos Veneti, Pisani, et Genuenses, qui in hac urbe primaria commercii causa sedes fixerant, suis quique legibus regebantur.
Cum igitur variæ essent leges quibus regebantur, unusquisque originis suæ appellationem servabat, ita ut si lege Romanorum, Romanus ; si Salica, Salicus ; si Gundobada, Burgundus ; si Wisigothorum, Gothus, diceretur ; quod potissimum observare est ex iisdem Legibus, ex Gestis Dagoberti cap. 35. etc. Leo Ostiens. lib. 2. cap. 26 :
Adam etiam, cognomento Salicus, obtulit, etc.
qui quidem Adam se esse de gente Francorum profitetur in Instrumento quod asservatur Casini. Ita etiam in Chartis aliquot apud Chiffletium in Luminibus Salicis cap. 6. qui Lege Salica vivere se profitentur, Salici et Saligi dicuntur. Neque alia ratione Conrado Imperatori Salici cognomen inditum, quam quod esset ex gente et natione Salica. Adde Sammarthanos tom. 3. Gall. Chr. pag. 649.
Verum diversitatem hanc legum, ut concordiæ et quieti publicæ contrariam improbat Agobardus Lugdunensis lib. adversus Legem Gundebadam cap. 14. hisce verbis :
Atque utinam placeret omnipotenti Deo, ut sub uno piissimo Rege una omnes regerentur Lege, ea ipsa ad quam et ipse vivit, et proximi ejus [] respondent. Valeret profecto multum ad concordiam civium Dei, et æquitatem populorum. Sed quia hoc grande est, et forsitan homini impossibile, saltem una hæc, (Gundebada) de qua sermo est, non solum ut inutilis, sed etiam ut noxia, de medio auferretur.
At quam improbat Agobardus legum sui temporis diversitatem, eamdem quæ hodie obtinet, in municipalibus civitatum et provinciarum Franciæ consuetudinibus, qui perinde minime probarent, non defuere ; adeo ut iis prorsus abrogatis, unica omnes lege vivere debere existimarent. Verum ut Agobardus sua id tempesta impossibile censuit, ita hac nostra, cum re sæpius frustra tentata et in Consilium Regium adducta, receptas ab omni fere memoria a populis leges abrogare haud tutum, facileque visum fuisset, eas duntaxat emendari et corrigi Principes nostri curarunt : Caroli M. exemplo, qui cum tot quæ sua ætate vigebant, leges omnino abolere nec vellet nec posset, eas recensuit, et emendavit, additisque Capitulis auxit. Chronicon Moissiacense ann. 802 :
Sed et ipse Imperator interim quod ipsa synodus facta est, congregavit duces et Comites, et reliquum populum Christianum, cum Legislatoribus ; et fecit omnes Leges in Regno suo legere, et tradere unicuique homini Legem suam, et emendare ubicunque necesse fuit, et emendatam Legem scribere, ut judices per scriptum judicarent, et munera non acciperent : sed omnes homines pauperes, et divites in Regno suo justitiam haberent.
Poeta Saxonicus lib. 5. de Gestis Caroli M. :
In quibus antiquas Leges correxit, in ipsis
  Uniri mandans dissona quæ fuerant.
Cunctorumque sui Regni Leges populorum
  Collegit, plures inde libros faciens.
Lex, nude, pro Novellis Justiniani ex versione Juliani Antecessoris, non semel usurpatur apud Abbonem Floriacensem in Canonibus cap. 11. 13. 14. 22. 32. etc.
Lex Alamannorum, e patriis consuetudinibus primum redacta in scriptis a Theodorico Francorum rege, Chlodovæi filio, emendata deinde a Childeberto : denique
temporibus Chlotarii Regis una cum Principibus suis, id sunt, 33. Episcopis et 34. Ducibus, et 72. Comitibus, vel cætero populo, constituta est,
ut ejusdem Legis præfert Epigraphe. Scribit Agathias lib. 1. pag. 18. Edit. Reg. Alamannos, Justiniano imperante, in reipublicæ administratione τὴν φραγϰιϰὴν πολιτείαν secutos ; id est, leges a Francorum Regibus conditas.
Lex Angliorum et Werinorum, hoc est, Thuringorum, qua usi dicuntur Angli veteres
in Germania, a Carolo M. postmodum confirmata
. Anglos ad Albim statuunt Geographi, Varinos ad flumen Warne, quod Rostochium adluit. Thuringi etiamnum nomen servant. Vide Cluverium lib. 3. Germaniæ antiq. cap. 27. Alia est
Lex Anglorum, in Britannia scilicet majori, a veteribus illis Anglo-Germanis seu Anglo-Saxonibus et Danis, qui Insulam hanc occuparunt, primitus condita : quæ quidem triplex potissimum fuit, nempe Westseaxnalaga, Myrcnalaga, Denelaga, i : Lex Occiduorum Saxonum, Lex Merciorum, et Lex Danorum, de quibus sigillatim agemus.
Omnium autem quos novimus Leges in scriptis primus edidit Ethelredus Cantii Rex, qui regnum iniit ann. 561. fideique Christianæ nomen dedit, sed breves illas et satis rudes. Huic proximus suas edidit Occiduorum Saxonum [] Rex Inas, qui regnare cœpit ann. 712. Exhinc Offa Merciorum Rex, qui regnavit ann. 758. suas pariter edidit, ac demum Auluredus, Alvredus vel Alfredus, Rex item West-Saxiæ, seu Occidentalium Saxonum, cujus Angli omnes et Saxones ultro dominio sese subdidere, recognitis Ethelredi, Inæ, atque Offæ legibus, quidquid in iis dignum observatione censuit, omissis aliis,
inter stridores lituorum et inter fremitus armorum
, ut ait Willel. Malmesburiensis, in suas transcripsit : unde in libro Ramesiensi sect. 5. Anglicarum Legum conditor appellatur : obiit ille ann. 900. Atque ea est Lex quam Westsexnelagam vocant, quæ potissimum obtinuit in novem australibus provinciis, quas Tamesis fluvius a reliqua parte Angliæ secernit. Tandem Danis in Anglia dominantibus Lex alia emanavit, quæ Denelaga, i. Lex Danica dicta fuit, qua Lege quindecim olim provinciæ orientales et boreales judicabantur.
De supradictis tandem Legibus, videlicet Merciorum, Saxonum Occiduorum, et Danorum, Edwardus III. qui et Confessor, Legem communem edidit, quæ Lex Edwardi vulgo appellatur, tametsi illius auctorem primarium Edgarum fuisse prodant quæ in ipsa Lege leguntur cap. 35 :
Postquam Rex Edwardus venit ad Regnum, consilio Baronum Angliæ Legem 68. annis sopitam excitavit, excitatam reparavit, reparatam decoravit, decoratam confirmavit. Confirmata vero vocata est Lex Regis Edwardi, non quod ipse primus adinvenisset eam, sed cum prætermissa fuisset, et oblivioni penitus dedita a diebus avi sui Regis Edgari, qui 17. annos regnavit, et qui primus ejus inventor fuisse dicitur, usque ad sua tempora, videlicet, ut prædictum est, 68. annos, post dies ipsius Edgari, ipse Edwardus, quia justa erat et honesta, a profundo abysso exstruxit eam, et renovavit, et ut suam observandam contradidit.
Hinc porro Edwardus Anglicarum Legum legitimus restitutor dicitur Willelmo Gemet. l. 6. cap. 9.
Denique Willelmus Nothus Normanniæ Dux subacta Britannia, populis non tam novas leges dixit, quam veteres firmavit, maxime legem Edwardi, cui quædam addidit. Nam cum Noricorum et Danorum Legem, ut est in cap. 35. Legis Edw. cæteris præferre decrevisset, quod ipse præcipuique e Normannicis Baronibus e Dania traxissent originem, rogatus a regni incolis, ut suis vivere Legibus liceret, tandem concessit, hoc est, Edwardi Confessoris, quod et traditur in Chronico Lichfeldensi, non abrogatis tamen omnino Merciorum, Saxonum Occiduorum, et Danorum Legibus, maxime quoad mulctas et compositiones, ut ex variis capitibus Legis Edwardi, et iis quas ipse edidit, colligitur. Exstant quippe ejusdem Willelmi Leges quas Anglis dixit, vetere Francico idiomate descriptæ, quas excipiunt capita aliquot alia Latino exarata. Has primus edidit Seldenus in notis ad Eadmerum, ac deinde Welocus in collectione Legum Anglicarum, addita versione Latina ejusdem Seldeni, quæ cum vernaculi idiomatis vim non omnino exprimeret, tum propter depravatas et male descriptas ac intellectas voces, perperamque observatas interpunctiones, ut hanc recenserem, rogatus sum a viro doctissimo Gabriele Gerberono Benedictino, qui Anselmi Cantuariensis opera, atque adeo Eadmerum Seldenianum, qui ejus gesta fusius [] prosequitur, in lucem edebat. Hanc ille, non omissa tamen Seldeniana, eidem operi inseruit. Novas denique Leges descripsit Henricus I. quas idem edidit Welocus, et excepere deinde varia Regum Statuta, quæ in eo volumine, quod Magna Charta inscribitur, edita sunt Londini ann. 1618.
Lex Antiqua, in Pacto Legis Salicæ tit. 58. quæ ante Salicam conditam ac scriptam apud Salios vel Francos vigebat.
Lex Bajuvariorum, de qua sic in ejus Prologo :
Theodericus Rex Francorum, cum esset Catalanis elegit viros sapientes qui in Regno suo Legibus antiquis eruditi erant. Ipso autem dictante jussit conscribere Legem Francorum, et Alamannorum et Bajwariorum, unicuique genti, quæ in ejus potestate erat, secundum consuetudinem suam. Addidit quæ addenda erant, et improvisa et incomposita resecavit, et quæ erant secundum consuetudinem paganorum, mutavit secundum Legem Christianorum. Et quicquid Theodericus Rex propter vetustissimam paganorum consuetudinem emendare non potuit, post hæc Childebertus Rex inchoavit, sed Chlotarius Rex perfecit. Hæc omnia Dagobertus Rex gloriosissimus per viros illustres, Claudium, Chadium, Indomagum et Agilulfum renovavit, et omnia vetera Legum in melius transtulit, et unicuique genti scripta tradidit, quæ usque hodie perseverant. Hoc decretum est apud Regem et Principes ejus, et apud cunctum populum Christianum, qui infra Regnum Merwungorum consistunt.
Iisdem Legibus additum postea Decretum Tassilonis Ducis Bajoariorum, addita etiam Capitula aliquot Caroli M. Vide Ottonem de S. Blasio cap. 50. et Metropolim Salisburgensem tom. 1. pag. 464.
Lex Caroli. Joan. Hocsemius in Adolpho a Marka Episc. Leodiensi cap. 5 :
Erat namque Lex quædam per abusum longis temporibus observata, quæ Lex Caroli dicitur, inter cætera continens, quod si quis hominem interficeret, etiam videntibus Villico et Scabinis, nisi Villicus factum hoc verbaliter poneret in custodia Scabinorum, etiamsi malefactor caput interfecti sub sua veste portaret, ad judicium accusatus, nullis probationibus convinci poterat, sed suo se juramento purgans absolutus recedebat impune. Contra quam Legem Episcopi ex alto dominio contra maleficos introducta rationabili consuetudine, inquisitione facta per testes, excessus secundum facti merita puniebant, sed hac solum contra miseros utebantur : nam quoties potens in terra deliquerat, Carolinæ Legis auxilium implorabat, et sic delicta plurima frequenter impunita manebant.
Ubi Lex Caroli, liber forte Capitulorum innuitur, vel certe Lex a Carolo M. inducta, sed perperam intellecta, cum nihil ejusmodi statutum uspiam reperiatur, sacramentaque recepta tantum fuerint in casibus in quibus probationes ac testes deerant. Sed potius videtur esse Jus illud quod Caroli vocat Wichbild Magdeburgense. Vide Jus Caroli.
Lex Catholica,
Lex Christiana, Lex sanctissima, Lex venerabilis
, passim in Cod. Theod. pro Christiana Religione.
Lex Christiana, Episcopalis audientia, Curia Christianitatis. Constit. 17. in Appendice Cod. Theod. :
Judex pro sua sollicitudine observare debebit, ut si [] ad Episcopale judicium provocetur, silentium accommodetur ; et si quis ad Legem Christianam negotium transferre voluerit, et illud judicium observare, audiatur.
Legem Communem vocat Lex Longobard. lib. 2. tit. 56. Pippin. 46. eam quæ a Principe statuebatur, in casibus præsertim qui in legibus privatis non erant definiti ; cujusmodi sunt Capitula Regum et Imperatorum, quibus interdum legibus privatis derogabatur. Edictum Pistense cap. 20 :
In illis autem regionibus in quibus secundum Legem Romanam judicantur judicia, juxta ipsam Legem committentes talia judicentur : quia super illam Legem vel contra ipsam Legem, nec antecessores nostri quodcunque Capitulum statuerunt, nec nos aliquid constituimus.
Ita Leges appellari voluit Carolus M. Capitula quæ Legi Salicæ addidit, in Legibus Longob. lib. 3. tit. 31. Carol. M. 143.
Lex Communis, Common ley, apud Anglos dicitur Consuetudo generalis, quæ per universum Regnum æque custoditur ; ut particularis, quæ in diversis Comitatibus, civitatibus, burgis, etc. vim habet. Cowell. lib. 1. Instit. tit. 2. § 7. et Rastallus in Exposit. vocum Leg. Anglic. eadem quæ Lex terræ, de qua infra. Anonymo in 1. Rhetoric. Aristot. pag. 20.
ϰοινὸς νόμος dicitur, ὁ ἄγραφος, ϰαὶ πᾶσιν ὁ αὐτὸς ὁμολογούμενος contra ἴδιος νόμος, ἐγγράφως τεθεὶς, ϰαὶ ϰυρωθεὶς παρὰ νομοθετῶν ϰαὶ τῆς πολιτείας σοφῶν.
Lex Communis Anglorum, dicitur ea quam S. Edwardus Confessor edidit. Bromptonus de Edwardo :
Qui leges Communes Anglorum genti tempore suo ordinavit, quia per ante Leges nimis partiales editæ fuerant.
Simeon Dunelmensis ann. 1099. et Florentius Wigorniensis ann. 1122. de Henrico I. Rege Angl. :
Legem etiam Regis Edwardi omnibus in Commune reddidit, cum illis emendationibus, quibus pater suus illam emendavit.
Vide in Laga.
Lex Danorum, Saxonice Danelaga, qua scilicet Dani Anglici vivebant, cum Angli lege Anglorum viverent, ex quo ii in Angliam transierunt ann. 790. eamque obtinuerunt, Lex scilicet Canuti Regis edita a Lambardo et Weloco, quæ Lex Danorum, in Leg. Edwardi cap. 10. 19. etc. Danelaga cap. 12. etc. Denelaga, in Legibus Henrici I. cap. 6. Denelae, in Legibus Willelmi Nothi vernaculis cap. 3. appellatur. Brompton. pag. 956 :
Tandem Danis in terra (Anglia) dominantibus, tertia Lex emanavit, quæ Denelaga, id est, Lex Danica, sive Danorum Lex dicebatur. Qua Lege olim 15. Schiræ Orientales et Boreales judicabantur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Cencius in Reg. cens. eccl. Rom. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 827 :
Hoc est scriptum, quod magister Synitius cameræ domini Papæ clericus, nuntius Apostolicæ sedis in Anglia, ad curiam asportavit. Incipit Lex, quæ Angliæ Danelaye vocata est, Latine vero Lex Dacorum est interpretata, ab invictissimo et glorioso rege Anglorum, Dacorum, Noragenorum, Suenonum, Kennutio instituta et diligenter custodita consilio principum suorum et sapientum.
Canut. Leg. Eccl. cap. 9. Vide Denarius S. Petri.
Habuere præterea Danici Reges (in Dania scilicet) Legem propriam pro aulæ suæ ministris, quam
Castrensem sive Militarem, vel Legem Curiæ
vocat Sueno, a Kanuto Magno Rege Suenonis filio, quam ille peculiari libello descripsit,[] editam a Stephano Stephanio : eamdem quam sub nomine Juris aulici Norwagici vernacule et Latine edidit Petrus Delmerus :
Quarum formidine, inquit Sueno cap. 4 : Nullus alterum quibuslibet injuriis lacessere auderet.
Ejusdem etiam Legis præcipua capita perstringit Saxo Grammaticus l. 10. Hanc Witherlogh appellant Dani, ut auctor est Sueno in iisdem Legib. cap. 1. et 11. quasi Witarum seu Jutharum Legem, ut conjicit Stephanius : qui vero ea vivebant, seu aulici, vel Ministri, seu Milites, qui etiam et Thayni, Witherlogmanni appellabantur, quasi homines Legis Aulicæ, ut est apud eumdem Suenonem cap. 8. Edidit præterea Arnolfus Huitfeldius ann. 1589. Hafniæ Leges Scaniæ, a Valdemaro I. cogn. Magno conditas circiter ann. 1163. de consensu ordinum provincialium Scaniæ, quas ex Danico in Latinum sermonem, non quidem ad verbum, sed sensum et materias sub certis titulis comprehendens, vertit Andreas Suenonis filius Archiepiscopus Lundensis, cui Historiam suam Danicam dicavit Saxo Grammat.
Lex Diœcesana. Charta R. Belvacensis Episcopi ann. 1240 :
Abbas et Conventus S. Joannis Angeliaci in Pictavia Prioratum seu domum de Bruriaco, in qua manebant duo Monachi, sitam in diœcesi Belvacensi, et sic jure communi, et Lege diœcesana, ut dicebat, Episcopo Belvacensi in omnibus spiritualibus subjectam.
Ex Tabular. Cluniac. Ch. 227.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Divina, Canones sacri. Capitul. Caroli C. tit. 37. ex Epistola Episcoporum Provinciarum Rem. et Rotomag. ad Ludovicum Germanicum ann. 858 :
Sed et Divinis Legibus, quas et vos observaturos cum vestris fratribus nobis denuntiastis, cautum esse dinoscitur, quia sicut nec Archiepiscopi sine Coepiscopis, ita nec Coepiscopi sine Archiepiscoporum consensu vel jussu, nisi quæ ad proprias pertinent parrochias, debent præsumere.
Leges dividebant in divinas sive ecclesiasticas et humanas sive civiles, ut observat Baluzius ad hunc locum.
P. Carpentier, 1766.
Lex Falcidia. Vide Falcidia.
Lex Francorum, seu Francica, Eadem est quæ Salica : si quidem Franci Orientales Salii appellati, ut recte observatum a Sigonio lib. 4. de Regno Italiæ. Unde Francorum Lex Salica dicitur apud Hincmarum Remensem in Vita S. Remigii. Charta Caroli M. Regis ann. 797. edita a Mabillonio :
Fuerunt namque aliqui in nostra præsentia convicti, et secundum Judicium Francorum dijudicati.
Vide Prologum ad legem Bajwariorum, et Dominicum in Assertore Gallico cap. 5. Descripsit Heroldus primam Capitularium Caroli M. editionem ab Abbate Lobiensi confectam sub titulo Legis Francicæ per Carolum M. editæ, libris 4. comprehensam. Vide quæ de hac congessit Stephanus Baluzius. Adde præterea Ottonem de S. Blasio cap. 51. et Historiam nostram Franco Byzantinam lib. 8. num. 9.
Lex Frisionum, inter Leges antiquas locum obtinet, de qua consulendus Sibrandus a Sikama in Commentariis in eam Legem editis.
P. Carpentier, 1766.
Lex Giselerii. Annal. Placent. ad ann. 1445. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 890 :
Post vero palatium ipsius (Baptistæ) in ruinam dederunt, et Giselerii ibi Lex dicta est, Ne quis audeat ædificare, sed locus sit immunditiatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Gotha, Quæ in Gothia, id est, Narbonensi Gallia, vigebat. Charta incerti [] anni tom. 1. Gall. Christ. inter Instr. pag. 3 :
Multum declarat auctoritas et Lex Romana, et Gotha, sive Salica, ut qualiscumque homo res suas proprias in Dei nomen licentiam habeat donandi vel cedendi.
Videsis infra Lex Wisigothorum.
P. Carpentier, 1766.
Lex Gotica, ut et Romana, in causis secularibus apud Aragonios non admittitur. Stat. Jac. I. reg. Aragon. ann. 1251 :
Item statuimus... quod Leges Romanæ et Goticæ, Decreta vel Decretales in causis secularibus non recipiantur, admittantur, indicentur vel allegentur.
Vide Lex Romana.
Lex Gundebada, seu Burgundionum, a Gundebaldo eorum Rege, qui vixit eo ipso tempore quo Theodericus in Italia, et Chlodovæus in Francia, circa ann. 501. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 33. de Gundebaldo :
Ipse vero regionem omnem quæ nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit, Leges mitiores instituit, ne Romanos opprimerent.
Agobardus lib. adversus legem Gundebadi n. 6 :
Quæ utilitas est ut propter Legem quam dicunt Gundobadam, cujus auctor extitit homo hæreticus, et fidei Catholicæ vehementer inimicus, cujus Legis homines sunt perpauci, non possit super illum testificari alter etiam bonus Christianus ?
Lex Longob. l. 2. t. 55. § 22. Car. M. 39. :
Ut infantes qui sine rationabili ætate sunt, non jurare cogantur, sicut Gundebada Lege viventes.
Ubi Capit. Caroli M. l. 1. c. 63. 61. :
Et ut parvuli qui sine rationabili ætate sunt, non cogantur jurare, sicut Gundebodingi faciunt.
Hincm. de coercend. raptor. cap. 12 :
Tamen si Christiani sunt, sciant se in die judicii nec Romanis, nec Salicis, nec Gundobadis, sed Divinis et Apostolicis Legibus judicandos.
Exstat hæc Lex Gundebada in corpore Legum antiquarum, cum hac inscriptione :
Liber Constitutionum, de præteritis et præsentibus atque in perpetuo conservandis, editus sub die 4. Kal. April. Lugduni.
Lex Longobardorum, primo a Rothari Rege in ordinem digesta est, hoc titulo, apud Heroldum :
Incipiunt Leges Longobardorum quas Rotharis Rex sola memoria et usu retinebat, et composuit, jussitque Edictum appellari, anno 77. ex quo Longobardi in Italiam venerant.
Id etiam observatum ab Hermanno Contracto ann. 637 :
Per hæc tempora Rotharius Rex Longobardorum, quamvis Arianus, justitiæ tamen amator, Leges Longobardorum scripsit.
Exhinc Grimoaldus, anno regni sui 6. Luithprandus anno regni 1. Ratchis et Aistulphus Reges, Legem hanc emendarunt, novaque Statuta addiderunt, quæ in Editione Heroldina suis distincta capitibus habentur. Denique Carolus M. Ludovicus Pius, Lotharius, Pipinus, Guido, Otto, Henricus, Conradus Imperatores pauca quædam adjecere, totusque Codex in tres libros dispertitus est, tametsi de tempore non constet. In hac autem recentiori Lege complura habentur ex Capitularibus Caroli M. desumta Capitula, quæ indicavit in nupera ac accurata Capitularium Editione Stephanus Baluzius.
P. Carpentier, 1766.
Lex Marinalis, Eadem quæ Oleroniana. Minime. Charta Ric. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 66. v° :
Concesserunt... terras et hæneditates, quæ fuerunt Gailardi de Goot domini de Roaillac... apud Pessac marinali Lege et alibi in Burdelois.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Marisci, Consuetudines, quæ circa locos palustres in comitatu Essex [] obtinebant. Recognitores qui Legem sciant Marisci, in Abbrev. Placit. pag. 33. ann. 3. Joh. reg. rot. 9. et pag. 74. ann. inc. ejusd. rot. 6.
Lex Martiana. Galfridus Monemuthensis de Orig. Britannor. lib. 1. cap. 20 :
Post illum Guintelinus diadema regni suscepit. Erat ei nobilis mulier Martia nomine, omnibus actibus erudita : hæc inter multa et inaudita, quæ proprio ingenio invenerat, invenit Legem quam Brittones Martianam vocaverunt. Hanc etiam Rex Alvredus inter cæteras transtulit, quam Saxonica lingua Marchehelage vocavit.
Eadem
Lex Merciorum, et Merchenelaga dicta :
Merchenelae
, in Legibus vernaculis Willelmi Nothi cap. 1. 3. 4. Jo. Bromptonus pag. 956 :
Marcia Regina Britonum, uxor Gwitelmi, a qua provincia Merciorum putatur denominata, Legem edidit discretione et justitia plenam, quæ Lex Mercia vocatur. Has duas leges (Merciam et Molmuciam) Gildas Historicus de Britannico transtulit in Latinum, et sic vulgariter Merchenelaga, i. Lex Merciana, sive Lex Merciorum, postea dicebatur, qua lege olim octo Schiræ, i. provinciæ judicabantur, etc.
Lex Molmutina, a Molmutio primum in Anglia edita. Willelmus Westmonast. ætate 5. cap. 2 :
Succedente tandem tempore suscitavit probitas juvenem quendam, filium scilicet Clothonis Regis Cornubiæ, qui Dunwallo Molmutius vocabatur... hic Leges Molmutinas statuit, quæ usque hodie inter Anglos celebrantur.
Brompton. :
Primo Leges in Britannia edidit Dunwallo Molmucius, cujus Leges Molmucinæ dicebantur, usque ad tempora istius Regis Edwardi (Confessoris) satis celebres.
Gervasius Tilleberiensis de Dungallo Rege Angliæ :
Hic primus sibi fecit diadema ex auro. Hic fecit Leges Mulmucias, quæ adhuc servantur in Anglia.
Galfridus Monemuthensis lib. 1. cap. 16 :
Hic Leges, quæ Mulmutinæ dicebantur, inter Britones statuit, quæ usque ad hoc tempus inter Anglos celebrantur. Statuit siquidem inter cætera, quæ multo tempore post beatus Gildas scripsit, ut templa deorum, et civitates talem dignitatem haberent, ut quicunque fugitivus sive reus ad ea confugerit, veniam coram inimico suo haberet. Statuit etiam ut viæ quæ ad prædicta templa et civitates ducebant, necnon et aratra colonorum, eadem Lege confirmarentur.
Idem cap. 18 :
Si quis autem scire voluerit omnia quæ de eis statuerit, legat Mulmutinas Leges, quas Gildas Historiographus de Britannico in Latinum, Rex vero Alveredus in Anglicum sermonem transtulit.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Mercatoria. Vide Mercatum, Nundinæ.
Lex Mundana, Terrena, in Excerpt. Egberti cap. 130. Civilis, quæ Extrinseca dicitur in Concilio Calchedon. can. 18. in Capitulari Aquisgran. ann. 787. cap. 28. cui opponitur Christiana, Ecclesiastica. Præfatio ad Concilium Moguntiacum ann. 813 :
In tertia denique turba sederunt Comites et judices in Mundanis Legibus decertantes, vulgi justitias perquirentes, omniumque advenientium causas diligenter examinantes, etc.
Capitul. ann. 802. cap. 5. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 16 :
De legibus Mundanis ut unusquisque sciat, qua lege vivat vel judicat.
Epitaphium Romualdi filii Arichis Principis Beneventani apud Camillum Peregrinum :
Gromati pollens, Mundana Lege togatus,
  Divina instructus nec minus ille fuit.
[] Occurrit passim, in Concilio Toletano VII. cap. 1. Hispalensi cap. 1. 3. Parisiensi ann. 829. lib. 2. cap. 7. in lib. 1. Capitul. cap. 101. in Capit. Caroli Calvi tit. 43. part. 2. cap. 2. in Synodo Ticinensi ann. 850. cap. 22. in Tricassino tit. 7. in Fragmentis Capitular. editis a Baluzio cap. 10. apud Auxilium de Ordinationibus Formosi Papæ lib. 1. cap. 30. Scriptorem Vitæ Aldrici Episc. Cenoman. pag. 119. Hincmar. de Coerc. raptor. cap. 12. in Visione Wettini Monachi Augiensis n. 9. in Annal. Franc. Bertin. ann. 862. in Form. 16. Baluziana, apud Ivonem Carnot. Epist. 280. Fulbertum Epist. 41. etc. Vide Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 38.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Mundanalis, Eadem notione. Charta ann. 1000. Marcæ Hispan. col. 957 :
Sicut Legibus decretum est mundanalibus et Ecclesiastici Canones docent.
Leges Oleronianæ, seu Leges maris, quarum Ricardum I. Angliæ Regem auctorem asserit Seldenus in Dissert. ad Fletam pag. 532. et 539. et lib. 2. de Maris dominio cap. 24. quæ quidem sententia, a Dionysio Morisoto lib. 2. et Cleyraco, a quo Leges editæ sunt Rothomagi, deinde Burdigalæ ann. 1647. refellitur, asserentibus ab Eleonora Aquitaniæ Ducissa post reditum ex Syria conditas, iisque Rotuli Oleronis inditam appellationem, quas postmodum idem Ricardus I. Eleonoræ filius auxit. Nec scio an eæ additiones diversæ fuerint ab Ricardi Charta continente Statuta illorum qui per mare ituri erunt, quam descripsere Hovedenus pag. 666. Matthæus Paris pag. 111. et alii. Leguntur etiam eædem Leges in Anglicum sermonem versæ : nos Gallicas manuscriptas habemus. Vide Pardessus Collect. Leg. Marit. tom. 1. pag. 288.
L. Henschel, 1840–1850.
Leges Papaticæ, Canonicæ. Chart. ann. 962. apud Pertz. Leg. tom. 2. Append. pag. 162 :
Confusis vero Papaticis Legibus et jam abjecta ecclesia Romana.
P. Carpentier, 1766.
Leces Partitarum. De iis ita Academici Madritenses in Diction. Hispan. v. Partidas.
Por excelencia se llaman las Leyes de Castilla, que mando recoger el santo rey D. Fernando a los mas sabios jurisconsultos de su tiempo, cuya obra se concluyo y perficiono en tiempo de su hijo el rey D. Alonso el xj.
Lex Ripuariorum, quando constituta, dictum supra, ubi de Lege Bajwariorum. Laudatur autem tit. 70. § 4. Legis Ripuariæ in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 90. Vide Ripuarii.
Lex Romana, Cathwlpho in Epistola ad Carolum M. Imp. dicitur totius mundi prima. Hoc nomine postea donatum Codicis Theodosiani Breviarium, quod Tholosæ 20. Alarici anno collectum, biennio post per Anianum Aduris editum fuit, ut patet ex subscriptione Commonitorii Alarici ad Thimotheum huic Collectioni præfixi. Qui quidem Codex interdum in MSS. Auctoritas Alarici Regis, interdum, Liber legum, sed crebrius Lex Romana appellatur, ut in Codice Bibliothecæ Regiæ 1197 :
Incipit Lex Romana. In hoc csrpore continentur libri Legum Romanarum libri 13. Novellarum libri 5. etc.
In Bibliotheca Ottoboniana, teste Brencmanno lib. 1. Hist. Pandect. alter exstat Codex MS. membranaceus, Lex Romana palam inscriptus, qui Theodosianum Codicem, hoc est potissimam Legis Romanæ partem cum Novellis Theodosii, Valentiniani et Majoriani complectitur, addita Juris epitome, quique circa annum 1000. exaratus videtur ; tum addit idem Brencmannus unum alterumque [] simile volumen a se visum fuisse in selecta Christinæ, Suecorum quondam Principis, Bibliotheca, quæ partem facit Vaticanæ haud ignobilem. Quod ideo monendum fuit, inquit, ne Legis Romanæ mentio ad Pandectas et Justinianeum svstema imprudenter extendatur, ut a quibusdam factum. Vide Savin. l. 1. § 37. Hac porro lege utebantur præsertim Galli Romani, id est, qui a veteribus Galliæ incolis, qui Romanis, antequam Burgundionibus ac Francis parerent, ortum ducebant. Constitutio Chlotarii Regis cap. 4 :
Inter Romanos negotia causarum Romanis Legibus præcipimus terminari.
Hac præterea Lege vivebant provinciæ Galliæ quæ Gothis paruerant.
Regiones in quibus judicia terminantur secundum Legem Romanam,
in Edicto Pistensi cap. 13. 16. 20.
Regiones quæ Legem Romanam sequuntur,
cap. 31.
Illi qui secundum Legem Romanam vivunt,
in eodem Edicto cap. 29. 34. Vide Legem Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 9.
Sed et Legem Romanam in causis Ecclesiasticis observatam potissimum docent Concilium Aurelianense ann. 511. can. 1. Concil. Turonense ann. 567. can. 20. 21. Lex Ripuar. tit. 58. § 1. Gesta Dagoberti Regis Franc. cap. 35. Vita S. Præjecti ex Cod. Atrebat. tom. 1. Hist. Franc. pag. 673. Annales Francor. Bertiniani ann. 868. Lex Longob. l. 3. t. 1. § 37. Lud. Pii 55. Capitul. Caroli M. l. 7. c. 37. Add. 4. c. 29. 45. Adrevaldus l. 1. de Mirac. S. Bened. c. 25. Atto Vercellensis Episc. Epist. 3. ex iis quas edidit Lucas Acherius : Ivo Carnotensis Epist. 280. Cap. Super specula, Extra de Privileg. etc. Adde Joan. Sarisberiensem lib. 8. Policrat. cap. 22. extremo. Vide Innocentium Cironum ad 5. Compilat. Decretor. lib. 5. tit. 12. cap. 3. et Steph. Baluzium in Notis ad Capitul. Reg. pag. 995. Savin. l. 1. § 40.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Sæcularis, Eadem quæ Mundana, cuiopponitur Ecclesiastica, in Concilio apud S. Mariam Orreæ in territorio Bigorritano, de quo Mabillonius tom. 5. Annal. Benedict. pag. 71.
Lex Salica, duplex fuit : prior quæ ante susceptum Christianismum obtinuit, quamque eam esse putant, quæ ex Fuldensi Codice ab Heroldo edita est sub titulo Pacti Legis Salicæ, et quam postmodum Gotefridus Wendelinus erudito commentario illustravit. Qui ejus auctores fuerint, docet Præfatio Legi ipsi præfixa :
Franci uti cœperunt legibus, et Legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suæ proceres, electos de pluribus, his appellatos nominibus, Wisogast, Bosogast, Salogast, Widogast, in villis Germaniæ Salechaim, Bodochaim, Wingehaim. Hi quatuor proceres per tres mallos convenientes, causarum origines sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut Lex Salica jubet, judicare decreverunt.
Adde Gesta Regum Francorum, Chronicon Moissiacense, Adonem Viennensem, Sigebertum, Ivonem Carnotensem et Ottonem Frisingensem lib. 4. Chron. cap. 32.
Altera Legis Salicæ editio illa est recentior, et a Regibus Francis Christianis emendata et correcta, quam publicarunt Tilius, Pithœus, et Lindenbrogius, quibus indidem addita Capitula Caroli M. et Ludov. Pii. Multa de utraque Lege congesserunt Gotefridus Wendelinus ad Legem Salicam, et Dominicus in Assertore Gallico cap. 5.
Mansit etiam in Anglia Salicæ Legis memoria, secundum quam delicta quædam eluebantur, ut est in Legibus Henrici[] I. Regis Angl. cap. 87. et 89. ubi inter alia caput 45. Legis Salicæ, indicatur.
Salici Homines, Qui Lege Salica vivunt. Lex Salica tit. 43. § 1 :
Si quis ingenuus Francum, aut hominem barbarum occiderit, qui Lege Salita vivit, etc. Salicus Francus,
in Capit. ad eamdem Legem, in Decreto Childeb. § 14. et lib. 4. Capit. cap. 75. Salica persona, in Notitia Tabul. Casaur. ann. 8. Ludov. Imp. Lotharii filii.
Salicæ Legis Judices, apud Adrevaldum Floriacensem lib. 1. Miracul. S. Benedicti cap. 25.
Salica Terra. Pactus Leg. Salicæ tit. 62. § 6 :
De terra vero Salica in mulierem nulla portio hæreditatis transit, sed hoc virilis sexus acquirit : hoc est, filii in ipsa hæreditate succedunt. Sed ubi inter nepotes aut pronepotes, post longum tempus, de alode terræ contentio suscitatur, non per stirpes, sed per capita dividantur.
Ubi Lex Salica tit. 62. § 6 :
De terra vero Salica nulla portio hæreditatis mulieri veniat, sed ad virilem sexum tota hæreditas pervenit.
Charta Alamannica Goldasti 28 :
Hoc est, in Mechingen cum Salica terra, et hobis quæ Canonicis pertinebant : et in Heminofum cum Salica terra, et hobis : et in Goldahun cum Salica terra, simul cum illa hoba quæ illi adjacet, etc.
Et Charta 64 :
Et in Witunouva marcha, tam marchis, quam ædificiis, excepta domo Salica, curtilibus, terris, pratis, etc.
Infra :
Et ille a nobis accipiat in beneficium... quod habemus in Maingas, excepta Salica terra, nisi 4. jugera ex ipsa.
Joachimus Vadianus in Epist. ad Henricum Bullingerum, ait terras Salicas dici, quæ ab omni servitute vacabant, quæque a Germanis Frygelehengut vocantur, easque solos masculos spectasse, nulla prorsus parte ad mulieres attinente, ut est in Lege Salica. Addit Wendelinus Salicam terram fundum esse vel prædium quod Salicus homo possidet, qui ut nobilis est ac liber, ita et bona sua possidet libera alode, en franc aleu. Sed rectius, opinor, uterque dixisset, primitus ea conditione datas Saliis vel Salicis hominibus, terras ejusmodi, ut qui eas possiderent, militare officium vel servitium exhiberent, cujus cum mulieres haud capaces essent, ab earum successione eæ submotæ sunt Lege ipsa Salica, ut et in Lege Ripuaria tit. de Alode. Proinde terra Salica intelligi debet apud Marculfum lib. 2. form. 12. cum ait,
diuturnam, sed impiam consuetudinem
apud Francos teneri,
qua de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habent
. Vide Dissert. 17. ad Joinvill. Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 493. Pardessus, in Commentariis Legis Salicæ nuper editis pag. 704. infra Terra Salica in Terra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salicam terram felicius interpretatur Eccardus ad titulum laudatum Pactus Legis Salicæ, Terram scilicet quæ ad Salam, hoc est, ut exponit ipse, ad domum curtis præcipuam pertinet ; eum enim in curte plures essent domus, præcipua dicebatur Sala, seu Domus Salica, ut habetur in Charta Goldasti 64. et terra ad eam pertinens domum vocabatur Salica, deducta voce a Germanico Sala, non a Francis Saliis, ut vulgo creditur. In Glossis MSS. Florentinis Terra salica redditur Selilant, qua posteriori voce, ut docet idem Eccardus, intelligi debet terra spectans domum curtis præcipuam, quam etiam adnotat nulli censui obnoxiam fuisse, quod alodii pars esset. Catalogus MS. redituum Abbatiæ Fuldensis :
In Isinesheim terræ Salicæ [] agri cxxii. mansi censuales xxvii. vineæ mansuales xii. aliæ iv... in Medebach mansi censuales vi. et dimidia censualis viii. terræ Salicæ lvii. agrorum ; in Chaltebach terræ Salicæ in uno campo lxxx. agri, in alio xc. in tertio xl. mansi censuales xvii. vinearum agri x.
Donatio Caroli M. facta Ecclesiæ Tigurinæ :
In Honica duos mansos et dimidium, præter Salicam terram, de nostra propria manu in suam manum, ut justum est, percepit.
Traditio MS. S. Henrici ad Monasterium Fuldense :
Cum omni utilitate, quæ pertinet ad eum locum, mancipiis, hubis, terra Salica, pratis, pascuis, molendinis, etc.
Alia Traditio Fuld. MS. :
Dedit illi beneficium, quod prædicta tenuit Acela, excipiens unam curtem Mulinhusen vocatam, ejus scilicet terram Salicam, cum xxxiii. hubis.
Vide Decimæ.
Lex Saxonum, quæ in Collectione legum antiquarum descripta legitur, videtur ea esse qua utebantur ante Carolum M. qui iis subditis patrio jure uti ultro concessit. Poëta Saxonicus lib. 4. de Carolo M. ann. 803. :
Tum sub judicibus, quos Rex imponeret ipsis,
Legatisque suis, permisit Legibus uti
Saxones patriis, et libertatis honore.
Vide Lindenbrogium in Prolegomenis ad Leges antiquas. Alia, ni fallor, Lex Saxonica intelligitur in Diplomatibus Ottonis M. Imp. ann. 952. et Ottonis III. ann. 997. apud Hermannum Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphal. pag. 185.
P. Carpentier, 1766.
Leges Tauri, Altera legum Hispanicarum collectio, quam commentariis illustravit Gomesius. Vide infra Majoratus 1.
Lex Westsaxonum, in Anglia, Westsaxenelaga dicta, ab Ina et Alvredo Regibus subinde edita :
Qua Lege antiquis temporibus 9. australes Schiræ, i. provinciæ, quatenus flumen Thamesiæ eas a reliqua parte Angliæ secuerit, judicabantur, etc.
Brompton. pag. 956. a quo Latine eæ editæ, ut Saxonice a Lambardo et Wenloco. Vide Leges vernaculas Willelmi Nothi cap. 3. 4. 8. 25. et Leges Henrici I. cap. 6. 9.
Lex Wisigothorum, ad Eurico Rege composita æra 504. ut testatur Isidorus Hispalensis in Chronico, cum antea tantum moribus et consuetudine tenerentur. Hanc correxit Leuvigildus, plurimasque adjecit Leges, plerasque superfluas auferens, ut idem scribit æra 608. Postmodum Chindaswindus et Receswindus plenissimum robur huic Codici dederunt, abolitis aliis omnibus aliarum gentium Legibus, ut est in Lege Wisigothorum lib. 2. tit. 1. § 1. 5. 7. 9. Novissima denique omnium recensio a Fl. Egica facta fuisse videtur, quam etiam in Concilio Toletano XVI. a Patribus confirmari postulavit. Hinc usus ejus in Hispania et Gothia, id est, Narbonensi Gallia, frequens, et quidem tantæ auctoritatis, ut ex illa in Capitulare Caroli Mag. quædam inserta legantur lib. 6. cap. 269. lib. 7. add. 4. cap. 1. Liber Legis Gothicæ vocatur a Joanne PP. VIII. apud Ivon. part. 3. cap. 98. Hæc fere ex Lindenbrogio, Catello lib. 3. Rerum Occitan. pag. 474. Marca lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 15. n. 1. et aliis. Adde Chronic. Regum Gothorum n. 1. 9. 19. in tom. 1. Hist. Francor. pag. 818. 819.
Lex, Monetarum in metallo probitas a lege requisita ac definita : Italis Lega, nostris Loy, Aloy. Chron. Alexandrin. ann. 22. Heraclii :
Τούτῳ τῷ ἔτει γέγονεν ἀπὸ νόμου νόμισμα ἑξάγραμμον ἀργυροῦν.
[] Concilium Remense ann. 813. can. 41 :
Ne solidi qui in Lege habentur, per 40. denarios discurrant.
Charta ann. 1212. in Hist. Episcoporum Cadurcensium n. 87 :
Monetam istam non mutabimus, nec minuemus de pondere et Lege omnibus diebus vitæ nostræ.
Alia ann. 1213. ibid. :
Et sex denarii debent esse ejusdem Legis et ponderis, cujus unus denarius.
Alia ann. 1265. n. 130 :
Cum nos fecissemus operari monetam in Lege trium denariorum argenti, et in pondere 20. solidorum et 4. denariorum pro qualibet marcha, etc.
Adde n. 105. et Perardum in Burgundicis pag. 276. Charta Petri Regis Aragon. ann. 1285 :
Unusquisque denarius cudatur et fiat ad Legem undecim denariorum et oboli, etc.
Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1312 :
Noverint universi... quod pater noster tradidit nobis mutuo 60. millia Turonens. argenti S. Ludovici sanctæ memoriæ Regis Franciæ, optimæ Legis, quæ sibi confessi sumus debere.
Vide Liga 3.
Lex, pro Judicio. Legem audire, intelligere, in Pacto Legis Salicæ tit. 38. § 7. tit. 48. § 1. In jus venire. Estre Legibus, ibidem tit. 76. pro Juri stare. Charta incerti anni apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 69 :
Deinde per tempus voluit Catweten istam elocutionem disfacere, et venerunt simul in Lege ante Jarnithin et filios suos.
Jour de loi, dies juridicus quo judex pro tribunali sedet, in Consuetud. Hannoniensi cap. 50. Jugement de loi, ibid. cap. 17. et in Montensi cap. 12. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex, Jus civile.
Studium generale quinque Facultatibus, Theologia videlicet, Lege, Decretis, Medicina et Artibus compositum,
in Confirmatione Academiæ Cadomensis a Carolo VII. Franc. Rege ann. 1452. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 500.
Lex, Sententia Judicis. Pactus Legis Salicæ tit. 59 :
Si quis alterum per Legem vicerit.
Tit. 60 :
Dicite nobis per Legem Salicam,
id est, pronuntiate sententiam secundum Legem Salicam. Leges Rachis cap. 7. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 88 :
Habeat licentiam causam agere et usque ad Legem perducere.
P. Carpentier, 1766.
Lex, Æquum, jus, Gall. Equité, justice. Leg. Lusit. sub Alph. reg. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 11 :
Si maritus non vult quod cremetur mulier de malfairo, non cremetur vir, qui fecit malfairo ; sed vadat liber quia non est Lex vivere illam, et matare illum.
P. Carpentier, 1766.
Lex, Officium municipale, corpus civitatis. Reg. 2. sign. R. domus publ. Duac. ad 8. Jun. ann. 1439. fol. 26. v°. :
Item fu alé audevant d'elle (Me. de Charolois) par les officiers de M. le Duc, le Loy et gens notables, etc.
Lit. ann. 1447. pro civit. S. Audom. :
Est ordonné que dez-cy-en-avant chacun an, pour faire cesser lesdits abus, laditte Loy de S. Omer se fera et renouvellera en la maniere qui s'ensuit... Item que avant que l'on procede à faire laditte élection desdits mayeur, echevins et jurés, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex, Legitima pars hæreditatis legibus constituta. Leges Grimoaldi cap. 5. Regis Longobard. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 50. col. 1 :
Similiter etsi filiæ legitimæ una aut plures, aut filii naturales unus aut plures fuerint, habeant Legem suam, sicut in hoc Edicto legitur : quia inhumanum et impium videtur nobis esse, ut pro tali causa exhæredentur filii ab hæreditate patris sui... etsi legitimi non fuerint, et naturales inventi fuerint, habeant Legem suam, id est tertiam partem.
[]
Leges, Exactiones, tributa. Gregor. Turon. lib. 9. cap. 30 :
Ille cum juramento promisit, ut Leges consuetudinesque novas populo non infligeret, etc.
Leges tortæ, pravæ exactiones, male toltæ, in Charta Fulcon. Abb. Corbeiensis ann. 1055. in Tabul. ejusdem Monast. Vide Tortitudo 2.
P. Carpentier, 1766.
Lex Augusti, Eadem notione, qua supra Bannum Augusti, Jus scilicet bannum quo messibus cavetur promulgandi, vel eo tempore vinum particulatim dividendi. Charta ann. circ. 1244. in magn. Chartul. nigro Corb. fol. 97. v°. :
Li recommant et les Loix d'Aoust sont à l'église, dont mesires Jehans fait tort à l'église.
P. Carpentier, 1766.
Lex Christiana, Quicquid ex jure curionibus a parochianis exsolvendum est. Concamb. Ebersperg. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 45. col. 1 :
Quatenus ab illius (ecclesiæ) Sacerdote omnem Christianam Legem percipiant.
Infra :
Ut quicquid inhabitantes hæc loca debent exsolvere Lege Christiana, in S. Sebastiani persolvant ecclesia.
Alia notione occurrit supra pag. 84.
P. Carpentier, 1766.
Lex Conditionalis, Servitus, conditio servilis. Charta manumis. ex Chartul. S. Alb. Andegav. in Bibl. reg. :
Quemdam mei juris collibertum, nomine Robertum, Frogerii filium,... ab omni jugo servitutis absolvo,... et liberum eum facio a Lege conditionali ab hoc die in ævum, cum filiis et filiabus deinceps ex illo generandis, ac si ab ingenuis parentibus fuisset progenitus... Si vero ullus ex meis hæredibus... hanc libertatis chartulam supranominati Roberti de servili conditione liberationem... infringere temptaverit.
Vide supra Conditionati.
P. Carpentier, 1766.
Lex Decenna, Decalogus. B. de Amoribus in Speculo sacerdot. MS. cap. 39 :
Serva præcepta Moysi data Lege decenna.
Lex Excommunicationis, Jus excommunicandi vel puniendi per excommunicationem. Charta Anselli Episcopi Belvacensis anno 1099 :
Damus insuper potestatem et licentiam Ecclesiæ S. Petri, ut Canonici excommunicent, et absolvant de suis propriis forisfacturis, et Legem excommunicationis habeant : sic tamen ut de casatis et de servientibus Episcopi, si Ecclesiæ injuriam fecerint, ad Episcopum proclament, etc.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Inoperationis, Qua certis diebus omnia placita cessant. Vide Inoperatio.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Investituræ, Pactum in investitura feudali conventum. Vide Feudistas.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Jurata, i. e. communitatis. Vide in Chora et Haltaus. Glossar. German. col. 1119. voce Kore.
P. Carpentier, 1766.
Lex Monitoria, vim vocis explicat Laur. Bonincont. in suis Annal. ad ann. 1379. apud Murator. tom. 21. Script. Ital. col. 36 :
Erat Lex monitoria, qua qui admoniti erant, ad magistratus gerendos quasi inhabiles habebantur.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Murdratorum. Vide Murdrum in Morth et Englescheria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Muta, Præscriptio. Hieratium juris Pontificii pag. 60 :
Sicut et tutor feudum sui pupilli nullis Legibus pendente tutela, verum etiam Mutis, quæ Prescriptiones vocantur, sibi arrogare nequit, etc.
Vide Muta.
P. Carpentier, 1766.
Lex Mutata. Gall. Loy muée, Lex vetus emendata et illustrata. Pactum inter clerum et cives Leod. ann. 1287. [] tom. 2. Hist. Leod. pag. 401 :
Li maire l'évesque et le sergeant... doent aller sur le weriscaps à plus prés del enclostre, là où cil sera demeurant, qui la paine aura forfait ; et li doent commander qu'il le paie dedans le terme, qui est et sera contenu en la Loy muée... Laquelle Loy muée notredit révérend pere et sire à notre requete nous a ottrié et donné à durer cinque cens ans, etc. Ly Loy muée, ly novelle loy,
in Charta ann. 1424. ibid. pag. 445.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Leges Pœnitentium, Bernardo Constantiensi Presbytero lib. de Reconciliatione lapsorum pag. 285. Liber ecclesiasticus, in quo continentur quæ spectant pœnitentiam peccatoribus imponendam et pœnitentes reconciliandos.
L. Henschel, 1840–1850.
Lex Publica, Instructio Legator. Papæ ann. 1220. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 242 :
Studeatis ut capitularia, quæ vobis mittimus præsentibus interclusa, sub competentibus verbis servata sententia, sub nomine regio in Leges Publicas redigantur, nobisque mittantur regiæ bullæ roborata munimine.
Romanis Leges Publicæ sunt quibus per pactiones derogare privatis non licet, Gall. Loix d'ordre public ; hic vero eadem esse videtur quæ Lex Mundana. Henric. Imper. ann. 1022. apud Pertz. ibid. pag. 563. Papæ respondet :
Omnia quæ... instituit et reformavit paternitas tua... inter publica jura semper recipienda et Humanis Legibus solenniter inscribenda... corroboramus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Satura, Quæ de pluribus simul loquitur rebus, dicta sic a copia rerum et quasi a saturitate, in veteri Vocabulario juris utriusque.
P. Carpentier, 1766.
Lex Statutaria, Statuto communi magistratuum firmata et promulgata. Annal. Placent. ad ann. 1467. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 921 :
Dum una conventum esset... pro templo Divæ Virginis restaurando, quod jurejurando annis quasi ducentis, Lege statutaria et municipali ita ostendente, et civitas promiserat instaurare.
Vide Statutarii.
Lex Tricenaria, Præscriptio 30. annorum, in veteri Charta sub Carolo M. Locum habes in Perportare. Vide Jacob. Gothofredum ad leg. 7. Cod. Th. de Act. certo tempore finiendis. Tricennalia, apud Baluz. lib. 7. Capitul. cap. 248.
Lex Villana, Qua reguntur villani, rustici, manentes, mansionarii : alia enim est virorum nobilium lex. Consilium Petri de Fontaines, cap. 3. § 6 :
Si catel et ses convenances sont justichables par Loi Vilaine, et s'il n'est mie Gentixhoms de lingnage, etc.
Et infra :
Et se il est autrui frans hom, et il est coukans et levans en ton vilenage, kil tient de toy, lor convenroit il ke tu le menaisses par la Loi Vilaine.
P. Carpentier, 1766.
Lex Vinagii, Præstatio certæ vini mensuræ pro vineis, ex jure domino fundi solvenda. Charta ann. 1253. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 632 :
Quod si die illa non reddiderint, proxima die sequenti et censum et consuetam vinagii Legem persolvant ; ac si nec censum nec Legem reddere voluerint, etc.
Vide Vinagium 2.
P. Carpentier, 1766.
Lex Ultrata, vulgo Loi outrée, Judicium, quo jus seu lex impugnatur. Arest. scacar. Norman. ex Cod. reg. 4651 :
Puer non potest petere recordationem assisiæ, nisi de Lege ultrata, puta de duello, vel stabilita, vel recordatione.
Legem Amittere dicitur infamis, [] perjurus, exlex :
quia, inquit Bracton. lib. 3. Tr. 1. cap. 19. § 2. non est ulterius dignus lege. Legis beneficium et terræ amittere,
in Regiam Majest. lib. 1. cap. 14. § 5.
Legem Apostatare, Contra legem agere, legi contraire. Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 12 :
Qui legem apostatabit, weræ suæ sit reus prima vice : si secundo fecerit, reddat bis weram suam, qui tertio præsumat, perdat quidquid habet.
Legem Facere, Illud agere quod lex postulat, jurare nimirum summam petitam et unamquamque ejus partem esse indebitam, et alios secum adducere, qui vere juratum esse sacramento de credulitate sua suscepto affirment. Cowel. lib. 3. Instit. tit. 30. § ult.
P. Carpentier, 1766.
Legem Facere. Quod justum est et secundum legem judicare. Charta ann. 1012. pro monast. Florin. :
Si super aliquo de familia vel bonum ecclesiæ tenentibus clamaverit (advocatus) quindecim diebus, et postea octo ab abbate justitiam expectabit ; post hæc si abbas ei Legem non fecerit, per se justitiam accipiet.
Libert. Peron. ann. 1207. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 160. art. 7 :
Si aliquis majori incedenti propter Legem villæ faciendam, dedecus fecerit, decem libras dabit communiæ.
Libert. ann. 1370. pro commun. Tornac. ibid. pag. 375. art. 7 :
Les trante eswardeurs... feront avant toute euvre serement solennel... que il feront la Loy de la ville aussi bien au povre comme au riche.
Hinc Prendre la Loy de la ville, Legibus municipalibus se subjicere, ibid. pag. 377. art. 23.
P. Carpentier, 1766.
Legem Habere, Ex jure suo aliquid agere. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 98 :
Evrart estant sergent du guet à cheval de nuit,... avoit Loy d'aler par nuit sous ombre de son office, etc.
Legem Wadiare, Spondere se ad diem judicialiter assignatum in Curiam venturum, et legem facturum, apud Cowellum lib. 3. Institut. tit. 30. § ultimo.
Legem Vadiare, Contravadiare, Facere. Legis vadiatio, dicitur modus tollendæ obligationis : verbi gratia si quis super simplici contractu pecunias ab alio vendicet, potest ille vadiare legem contra eum, id est, potest spondere se ad diem sibi judicialiter assignatum in Curiam venturum, et legem facturum. Est autem legem facere in hoc casu, agere quod lex postulat, seu juramento firmare rem petitam esse indebitam, et alios adducere qui hunc vere jurasse sacramento suo asserant. Ita Cowellus lib. 3. tit. 30. § 6. lib. 4. tit. 13. § 4. Skeneus ad Regiam Majestatem lib. 3. cap. 1. v. 24. et Rastallus verbo Lex. Leges Henrici I. cap. 46 :
Et si Lex domino vadietur, differat cætera placita, donec lex deducatur per burgi legem, nisi de furto vel capitalibus, etc.
Cap. 53 :
Legem vel rectum domino suo vadiaverit.
Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 13. § 3 :
Et quo casu vadiet Legem quilibet se 12. manu, qua vadiata et plegiis inventis de Lege facienda, dabitur eis dies ad Legem faciendam, etc.
§ 4.
Formantur autem verba legis secundum formam recordi, sicut in omnibus aliis Legibus faciendis observatur, etc.
Adde lib. 3. tit. 2. cap. 37. § 4. 9. 10. Vet. Consuetud. Normanniæ cap. 85 :
Se cil qui est querellé, enchiet de la Loy qu'il a gagée, il doit amender le mesfait à celui à qui il le fist, et à la Court.
Vide Bannum rewadiare.
Legibus Hæreditare, Legitimam et [] quæ ex legibus debetur, hæreditatem adire, in vet. Notitia ann. 2. Ludov. Imp. apud Perardum pag. 35. Acta Episcoporum Cenomanensium pag. 178 :
Possessionibus suis, quas dudum aliis Ecclesiis et propinquis minime tradiderat, per strumenta cartarum multis subscribentibus Episcopis,... et nobilibus Viris, Legibus contradidit sanctæ Cenomannicæ matri Ecclesiæ, etc.
Charta Theoderici Regis, ibid. pag. 198 :
A memorato Aghilberto et a suis ministris sunt Legibus evindicata.
Legibus Invenire, Per vel secundum Leges. Lex Longob. lib. 2. tit. 55. § 21. Carol. M. 38. :
Cum 6. electis aut sibi 12. esse debeant, quales potuerint Legibus invenire, et sic juret, etc.
Ita in leg. 1. Cod. Th. de Religione (16, 11.) :
Quæ ad ordinarios cognitores, vel ad usum publici juris pertinent, Legibus oportet audiri,
id est, secundum leges.
Legem Alicui Judicare, Secundum legem scriptam jus ei dicere, in Capitular. Caroli Mag. lib. 5. cap. 14. 16. Vide Capitul. Pippin. ann. incerti cap. 7. Pertz. pag. 31. Adde Leg. Rachis. cap. 6.
Legum Domini, Qui aliis Doctores Legis dicuntur. Otto de S. Blasio cap. 14 :
Quod a Principibus et Legum Dominis diligenter examinatum, generali omnium sententia judicatur.
Vide Doctor. Savin. Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 64. et 77.
In Una vel Altera Lege Eruditi, formula sat frequens in Statutis Regum Angliæ. Statutum Henrici IV. apud Westmonast. ann. 1 :
Ac illis, qui de consilio suo existunt, tam spiritualibus, quam temporalibus in una Lege vel altera eruditis, etc.
Canonica scilicet atque mundana.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Legis Terminus, Spatium temporis lege vel consuetudine constitutum. Charta ann. 43. regnante Chunrado Rege Alamandorum atque Provinciarum ; ex Chartulario Eccl. Apt. fol. 25. v°. :
Donat ipsam terram per talem convenientiam, ut ille Allaldus illam terram ad terminum Legis, i. e. per septem annos bene plantare vitis et propagare, atque ædificare studeat, et cum ad ipsum terminum bene advineata fuerit, prænominatus Episcopus (Teudrichus) unam medietatem de ipsa vinea recipiat, aliam autem medietatem ipse Allaldus et uxor ejus pro sua ædificatione habeant.
Ad Legem Cadere. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. pag. 864 :
In captionem vos non mittet, nec mitti faciet, excepto si aliquis in capitalibus deprehensus fuerit, qui fidejussores idoneos invenire non possit, aut nisi aliquis ad Legem ceciderit, et facta lege sit solutus.
Lex, Judicium Dei : purgatio canonica vel vulgaris, a Lege, barbarica nempe, inducta, ac per sententiam judicis indicta. De utraque enim vox hæc usurpatur, quomodo Lada apud Anglo-Saxones. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 62 :
Ab Adventu Domini, usque ad octavas Epiphaniæ,... non est tempus Leges faciendi, i. vel jusjurandum pro fidelitate domini, vel concordia, vel bellum, ferri, vel aquæ, vel alias Leges examinationis tractari. Idoneum Legis examen,
cap. 87. Adde cap. 48. extremo. Landulfus de S. Paulo in Chron. Mediolanensi cap. 11. de Petro Igneo, qui judicium ignis subierat,
Presbyter Liprandus causam, quam adversus Grosulanum habuit, pure notificavit, ut Apostolicus non Legem per ipsum Presbyterum datam et sacramento[] et igne notatam laudaviit, sed gratiam et officium presbyteratus in illo firmavit.
Will. Thorn. ann. 1194 :
Quod Abbas de S. Augustino Cant. debet habere, et quod antecessores ejus habuerunt, libertatem Legis, scilicet judicii aquæ, et ignis, et duelli, et quod pertinet ad regalem justitiam in Curia sua de hominibus suis de terris suis.
Tabular. S. Amantii Inculism. fol. 79 :
Et propter calumniam illam judicio Aimerici... Legem accepimus. Cum autem ad tempus Legis venirem, habui hominem meum paratum ad Legem perpetrandam, defecit calumniator ille qui Legem acciperet.
Quoniam Attachiamenta cap. 5. § 5 :
Et si non habeat probationem, pars negans suum debitum faciat Legem suam ad proximam Curiam cum se sexto.
Adde Regiam Majest. lib. 2. cap. 12. § 12. Charta incerti anni apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 242 :
Relatis itaque dictis decreverunt judices, ut monachi per unum sacramento firmarent ita esse ut dicebant, et deinde judicium ferri calidi portaret ; quod monachi concedentes plegios in ipsam Legem peragendam miserunt.
Legem Facere, Judicium Dei subire, apud Landulfum de S. Paulo in Chronico Mediolanensi cap. 11. Post Legem de eo factam ignitam, cap. 26.
Lex Apparens, Gall. Loi apparoissant vel apparissant, in veteri Consuetud. Normann. cap. 81. nova art. 60. 61. 62. ubi opponitur legi simplici, Loi simple, seu potius simplici juramento, quod simplicem ladam vocant Leges Henrici I. Regis Angl. Est autem Lex apparens, quæ et aperta, et paribilis, purgatio seu judicium divinum, cujus eventu rei controversæ ac dubiæ veritas elucescit, evidenter apparet, vel aperitur, se découvre. Querelarum autem aliæ sunt simplices, aliæ apparentes.
Simplices dicuntur querelæ, possessionales, quando per simplicem Legem processus earum terminatur. Apparentes autem, quando per Legem apparentem, vel per duellum, vel per inquisitionem patriæ, quæ Recognitio dicitur, earum processus terminatur.
Verba sunt Juris Normannici cap. 87. Fieri autem vetantur Leges simplices et apertæ, iis diebus quibus nuptiarum celebratio interdicitur, cap. 81. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 4. § 2. de eo qui occultat thesaurum fraudulose :
Ob infamiam autem illius criminis non solet quis juxta Legem terræ per Legem apparentem se purgare, licet aliter per assisam id fieri possit, nisi prius convictus vel confessus fuerit,... si enim super hoc convictus fuerit in Curia, præsumptione contra eum faciente, tenetur se purgare per Legem terræ se nihil amplius invenisse, vel ab alio recepisse.
Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 11. § 3 :
Non autem appellum habet femina nisi de morte viri sui inter brachia sua interfecti, vel de corpore suo proprio, per quod alicui indici debeat Lex apparens.
Et cap. 29. § 1 :
Sciendum quod non nisi in duobus casibus (femina appellum habet) per quod alicui Lex apparens debeat adjudicari, scilicet non nisi de injuria et violentia corpori suo illata. Loy aperte,
in Cons. Norm. Tabul. S. Joan. Andeg. :
Et si quis dixerit vineam suam esse ædificatam ante mortem Gaufridi Comitis, probabit hoc Lege aperta.
Charta alia :
Quod in Curia S. Mariæ ante Richildim Abbatissam veraces sublimesque personæ... aperta Lege probandum fore judicaverunt.
Vide de Lauriere in Glossar. Juris Gallici v. Loy, et mox Lex paribilis et Lex plenaria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque a Lege apparente differt [] illa quæ Loi outrée dicitur in vet. Consuetudine Norman. cap. 43. quamvis eadem quæ Lex duelli primum videatur, ut ibidem probat idem de Lauriere : quem consule.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Campalis, qua duellum in campo ineundum decernitur. Charta Henrici Leodiensis Episcopi ann. 1081. in Appendice ad Histor. Monasterii S. Laurentii Leod. apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1175 :
Tota villula et totus Comitatus sit omnino in districtu Abbatis, quicumque allodium ibi habeat, sit falsa mensura et latro, et Lex campalis, et sturma et burma et cetera ad Comitatum appendentia.
Vide Campus 3.
Lex Dei, quomodo Judicium Dei. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. § 20. Liutpr. 21. (4, 3.) :
Et si dominus ejus negaverit, quod per ipsius consilium factum non fuisset, purificet se ad Legem Dei, etc.
Lex Duelli. Sugerius in Lud. VI. cap. 18 :
Rex vero ratione et Lege duelli nunquam se pepigisse, per Ansellum Dapiferum suum, ubicumque secure vellent defendere.
Charta ann. 1256. apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. 1019 :
Et si aucuns prent Loi, et il ne puet assouvir à jor qu'il la doit faire, il paye vint sols.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Lex Ignea, Judicium ignis, cum quis ad comprobandam veritatem per ardentem rogum transire compellitur, in Vita S. Johannis Gualberti cap. 33. 62. 63. et 64.
Lex Judicialis, proprie Purgatio per judicium ferri, in Leg. Henrici I. Reg. Angl. cap. 9. quæ nude judicium dicitur cap. 45. 49. et alibi. Vide Judicium.
Lex Legalis, Purgatio vulgaris a lege inducta. Tabul. Vindocin. Thuani Ch. 172 :
Convenerunt itaque ipse et dominus Severtus monachus noster, et prædictus calumniator, Dado scilicet, apud Castrum Raynaldi ante multos Barones, et ibi paratus fuit Hilgoldus probare omni Lege Legali, nec Dadoni, nec alii cuiquam se dedisse, vel vendidisse terram illam, nisi S. Martino, etc.
P. Carpentier, 1766.
Lex Manifesta, Eadem quæ Apparens vel Aperta, Purgatio nempe canonica vel vulgaris, in Reg. S. Justi ex Cam. Comput. Paris. fol. 35. v°. col. 2. Vide Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. v. art. 37.
Lex Paribilis, Eadem quæ Apparens, Cujacio auctore, in Constit. Sicul. lib. 2. tit. 31. Johan. Skenæus de verborum significatione pag. 97 :
Lex apparens... significat legem latam de singulari certamine... vocatur etiam Lex parabilis, a parium seu campionum pugna vel concertatione.
Statuta MSS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 22 :
En tel maniere les prouves ordinaires cessans ou fait, et les extraordinaires cest assaveir de Bataille Paribile, etc.
Ita cap. 28. Rursum cap. 114 :
Ça en arier estoit une loi, laquele l'en apeloit Lois paribile. Cele loi nos volons oster.
Infra :
Par la Loi devant dite cuidoient eschaper til qui estoient acusé d'aucun crime. Car l'en metoit le fer eschaufer, et le faisoient prendre à l'acusé : s'il ardoit, il estoit coupable ; s'il ne s'ardoit, il estoit quites, etc.
P. Carpentier, 1766.
Alias Parilis ; sic dicta, ut volunt interpretes Constit. Sicul. quia manifeste apparebat per eas leges de reatu vel innocentia alicujus ex opinione vulgi. Charta Bern. abb. ann. 1267. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 305. col. 2 :
Quia vero duella et Leges paribiles Deo [] sunt odibiles, et sanctorum patrum constitutionibus contrariæ, hac nostra constitutione renovamus et confirmamus, ut nullus vestrum in curia nostra vel eorum, qui nostra auctoritate curiam tenebunt in quacumque causa per pugnam fatigetur, nec judicetur, set neque per ferrum calidum, neque per aquam calidam vel frigidam.
Lex Patriæ. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 1. § 4 :
Inquiretur rei veritas, et ex verisimilibus rerum indiciis et conjecturis, nunc pro eo, nunc contra eum qui accusatur facientibus, per Legem patriæ puniendus est, aut omnino ab imposito crimine purgandus est.
Ubi Skenæus, ex § 12. seq.
per legem patriæ, duellum interpretatur, vel per assisam Parium, quæ lex propterea vocatur Lex Paribilis. Pares vero convassallos ejusdem domini qui de eodem domino feuda sua tenent.
Loi de bataille, in Consuetud. Norman. cap. 117. 120. etc. Idem Bracton. d. lib.
Lex Plana. Concilium Islebonense ann. 1080. cap. 41 :
Si plana Lex erit facienda, ibi fiat ubi placitum prius fuit.
Vide Lada.
Lex Plenaria, Idem quod Lex apparens. Leges vernaculæ Willelmi Nothi cap. 48 :
E ki larun encontre, e sans qui a ancient li leit aler, si l'amend à la vailance de larun, û se purge per plener Lei, qui il laron nel sout, e ki le cri orat, et sursera, la sursise li Rei amend, û s'en espurget.
Quorum verborum notionem poterat expiscari eruditus Seldenus ex Legibus Henrici I. cap. 65. ubi totidem Latine habentur :
Si quis furem gratis dimittat, emendet secundum weram ipsius furis, aut plena Lada perneget, quod cum eo falsum nescivit : si quis audito clamore non exierit, reddat werseunesse Regis, aut plane se ladiet.
Ubi Lada, idem valet quod Lex. Adde cap. 12. Lex Sacramentalis, plena, in iisdem Legibus Henrici I. cap. 9.
Lex Probabilis, Qua aliquid probatur per Sacramentales. Gall. :
Loy probable et monstrable.
Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 25 :
Est quædam lex, quæ probabilis sive monstralis in laicali curia nuncupatur, per quam quis probare in curia nititur, quod intendit... Sciendum ergo est, quod fiat Lex probabilis quandoque per sacramentum probantis, quandoque per sacramentum duorum, quandoque trium, quandoque quinque, quandoque septem recipitur in curia laicali.
Lex Sacramentalis, Purgatio per sacramentum. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 9 :
Differt etiam an aliquis cum suo, vel alterius homine, causam suam agat, et si quid in actu, vel in sola tilha consistat, et si quid bello, vel Lege Sacramentali, plena vel frangenti, vel etiam judiciali repetatur.
Adde cap. 45. 49. Passer par la Loi, venir à la Loi, in Consuetud. Pontivensi art. 86. Vide Juramentum.
Lex Terræ, Lex et Consuetudo Regni, a Lege Cæsarea. civili vulgo dicta, distincta, inquit Seldenus in Dissertat. ad Fletam cap. 9. § 3. Charta Libertatum Angliæ :
Nec eum in carcere mittemus, nisi per legale judicium Parium suorum, vel per Legem terræ. Juxta Legem terræ, per legem apparentem se purgare,
in Regiam Majestatem lib. 4. § 2. Purgare se per Legem terræ, § 5. Vide supra Lex Patriæ.
P. Carpentier, 1766.
Lex Vera, Judicium quo lis terminatur. Charta ann. 1185. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 2. pag. 337 :
Et si [] opportunum fuerit licentiam habeatis una cum cartula ista finem ponendum, responsum reddendum, ei usque ad veram Legem perducendum.
Lex, Mulcta, emenda a lege definita, statuta. Lex Salica tit. 42. § 13 :
Quod si adhuc major culpa fuerit quæ servo requiritur, dominus servi non ut servus, sed ut ingenuus totam Legem super se solviturus accipiat.
Charta Caroli Magni pro Monasterio Sandionysiano, apud Doubletum :
Quod si homines illi ex judiciaria causa aliquid persolverint, quod nos Leges vocamus, in tres partes dividetur, quarum duas Præpositus, et tertiam Advocatus habebit.
Diploma Caroli Simplicis ann. 917. apud Mabill. Diplom. pag. 563 :
Quod si quis hanc auctoritatem nostram adversari, et nostræ uxoris Friderunæ contradictionem refragari conatus fuerit, Legem quam statuit Pipinus Rex... coactus exsolvat.
Baldricus in Chron. Camerac. lib. 3. cap. 44 :
Hæc omnia ei dimisi, et de his quæ emendavit, omnes Leges perdonavi.
Adde cap. 45. Chronicon Besuense :
Monachi vero quoquo modo aut ipsi aut sui famuli, scienter vel nescienter damnum fecerint, damnum sine Lege prorsus restituant.
Notitia de Rogero Episcopo Belvacensi, apud Loisellum :
Commisit supra memoratum alodum præfato Othoni... dans ei medietatem Vicecomitatus, et dimidias Leges de forensibus hominibus, ita ut minister Episcopi et minister Comitis justificent reos, et Leges æqualiter dividant.
Tabularium Vindocinense fol. 48 :
Liber ab omni redditione, vel vicarietatis, vel alterius Legis, excepta decima.
Alia Petri Abbatis S. Luciani Bellovac :
Quod si Ecclesia S. Luciani summam prædictam statuto tempore et termino non persolverit, persolvet Legem 10. solidorum.
Alia ex Tabulario Majoris Monasterii Ch. 14 :
Mihi vero forisfacto emendato Legem et districtum persolvat.
Tabularium Carnotensis Ecclesiæ ann. 1179. n. 101 :
Poterit ab hominibus nostris censum exigere, et annonæ conductum, et pro transgressione termini Legem quæ vulgo appellatur secundum quod unicuique convenerit, a singulis transgressoribus poterit exigere.
Huc etiam spectant ista ex Visione Wettini Monachi Augiensis n. 9. de Comitibus :
Munerum præventione cæcati pro mercede futurorum nihil agunt : sed cum mundanas Leges pro coercenda mali audacia administrant, damna legalia quæ debitoribus infligunt, absque misericordia, et quasi sibi ex jure debita suæ avaritiæ reponunt.
Vide Foros Morlanenses art. 32. Perardum in Burgund. pag. 428. Probat. Hist. Monmorenciac. pag. 48. Probat. Hist. Sabaud. pag. 26. Acherium tom. 2. Spicil. pag. 593. D. Brussel tom. 2. de Usu feudorum pag. 789. etc. Ita vocem Loy hac notione usurpant passim Consuetudines nostræ municipales, ubi et interdum emende de loi, loi et emende, et emende en loi scribitur. Locos collegit Raguellus. Libert. villæ de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 6 :
Toutes amendes, qui selon droit ou coustume sont appellées Loy, etc.
Lex Major, Major mulcta, quæ ob majora crimina et delicta irrogari solet :
Grande amende, Ley major,
in Consuetud. Solensi tit. 8. art. 3. et in Foris Beneharn. tit. de Jugiament, art. 3. 4. 5. Chronicon Besuense :
Ita tamen ut si aliquod scelus a suis vel ab aliis hominibus illic comitteretur, isdem ad Abbatem Besuensem clamationem faceret, et pro ullo patrato scelere, si etiam homicidium [] aut adulterium esset, quorum Lex major esse dignoscitur aliis sceleribus, ultra quinos solidos lege rectitudinis inde quippiam haberet.
Charta Hlotarii et Ludovici Regum Franciæ in 9. Regesto Philippi Pulcri Reg. in Tabulario Regio Ch. 7 :
Et si forte calliditate judicis, aut alicujus personæ ipsæ emunitates alicubi irruptæ fuerint, priscorum Lege, id est, solid. dc. multetur.
Ubi priscorum Lege Salica intelligitur, in qua major mulcta est 600. solid.
Lex Alta et Infima, nostris Grande et petite amende. Charta Caroli Comitis Flandriæ ann. 1125. in Tabul. Monasterii S. Bertini :
Concedens ut proprios Scabinos Abbas ibidem habeat, per quos tam de alta quam infima Lege libere et sine contradictione placitaret. Lex duplex,
mulcta duplex. Libertates urbis Seysellensis ann. 1285 :
Qui insultat aliquem in domo sua, duplicem Legem debet. Lex triplex,
mulcta triplex. Synodus Pontigonensis ann. 876. cap. 6. et 10 :
Transgressoribus autem indicimus injuste præsumpta restituere, et sicut præfixum est, triplicem Legem, et triplex bannum nostrum persolvere.
Vide Bannum 1. et Lada 2. Compositio.
P. Carpentier, 1766.
Lex Plena, Eadem quæ Vulgalis. Libert. loci de Allodiis ann. 1174. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 276 :
Ab aliis omnibus consuetudinibus et exactionibus liberi et immunes imperpetuum erunt per totam terram nostram, excepta plena Lege, quæ duodecim tantum denariis emendabitur.
P. Carpentier, 1766.
Lex Vulgalis, Mulcta consueta. Charta Sugerii abb. ann. 1145. ex Chartul. S. Dion. fol. 476 :
Leges autem Vulgales, quas plenas dicunt inter se, decem nummorum constituimus.
Vide supra Lex plena.