![[]](img/image.png)
2. LAMA, Dæmonum species. Apud Gervasium Tilleberiensem MS. lib. 3. de Otiis Imperial.
cap. 87. Lamæ dicuntur esse
mulieres, quæ noctu domos momentaneo discursu penetrant, dolia * relentf. deplent,
cofinos, catinos, et ollas perscrutantur, et infantes ex cunis extrahunt, luminaria accendunt, et nonnumquam dormientes affligunt. Quo loco Lamæ aliæ videntur a Lamiis, de quibus ita cap. seq. :
Lamias, quas vulgo mascas..... vocant,... dicuntur autem Lamiæ... vel potius laniæ a laniando quia laniant infantes.Eucherius Lugdunensis :
Lama, in Esaia, genus monstri, ut quidam affirmant.Vide Nilum Mon. lib. 2. Epist. 205. et infra in voce Striga, et Ughellum tom. 8. pag. 712. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 4120 :
Lamia, genus monstri, Gall. Mare, vel animal.Vide Grimm. Mythol. German. pag. 597.