« 2 lampreda » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 019a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAMPREDA2
2. LAMPREDA, sic appellatur in ecclesia Carnotensi Distributio annua ex proventibus fortuitis
dignitatum, ut vocant, ejusdem ecclesiæ, quæ fit in capitulo generali post
Purificationem B. M. V. inter canonicos illius percipiendæ capaces. Inter multa ea de re
edita statuta, quæ mecum perhumaniter communicavit abbas D. Courbon du Terney,
canonicus et archidiaconus Carnotensis, antiquius est illud, quod descripsit ex Reg.
capitul. ad ann. 1313 :
Die Jovis post Purificationem declaratum fuit per Capitulum generale, quod quicumque canonicus Carnotensis, qui non fecit et complevit primam residentiam consuetam in ecclesia Carnotensi, nihil percipere debet de Lampreda in crastino festi Purificationis B. M. V. Item declaratum fuit quod infirmi canonici nihil debent percipere in Lampreda. Item declaratum est quod canonici, qui non fuerint præsentes in capitulo generali in crastino festi Purificationis B. M. V. antequam computatores in pleno capitulo super quarellos, ubi consuetum est incipere ad computandum, de computo recesserint, nihil percipere debent in dicta Lampreda.Ibidem :
xvij. Februarii die Lunæ an. 1499. multæ in priscis temporibus declarationes et statuta factæ fuerunt de et super modo lucrandi et distributiones Lampredæ quolibet anno in capitulo generali festi Purificationis B. M. V. quibus visis et attentis statutis et consuetudinibus ecclesiæ ab antiquo observatis, declaratum et observatum per capitulum, quod de cætero nullus canonicus aliquid percipiet in Lampreda, quæ solet distribui assistentibus quolibet anno in eodem capitulo generali festi Purificationis B. M. V. nisi talis canonicus sit in sacris ordinibus constitutus qui suum fecerit et perfecerit stagium seu suam primam residentiam, et qui habeat domum canonialem, secundum consuetudinem ecclesiæ, et in Augusto præcedente habuerit suum grossum in manu sua.Sequiori vero ætate nonnihil in iis statutis immutatum est, quod usus hodiernus docet. Hinc Lamprillon vulgo vocant quod Lampredæ additur ex solutis reliquis computi præcedentis. Vocis originem aliis perquirendam relinquo : certe non a Lampreda, pisce ; cum Carnoti rarissima sit aut etiam nulla. Vide infra in Revodum et Roburga.