![[]](img/image.png)
LANDSASSIUS, vox Germanica quam explicat Ludewig. in Præfat. tom. iv. pag. 27 :
Quod enim de Silesiæ Principibus hodieque dicitur, illos esse Landsassios, id est, in suis tractibus, pagis, latifundiis, eminentiora jura, quæ regalia dicimus, illos nonnisi ex Bohemiæ Regum benevolentia et privilegio affirmare libet.Vide Haltaus. Glossar. German. voc. Landsasse, col. 1178. et Mitterm. Princip. Jur. German. § 109.