« »
 
[]« Landridder » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 024a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANDRIDDER
LANDRIDDER, Eques, Miles, vir equestris ordinis ac dignitatis, vox Germanica, ex Lanz, Lancea, et Ridder, vel Ritter, Eques : quasi Eques lanceatus, ut Lansknecht, pedes miles lanceatus. Land, Provincia. Conf. supra Equites et vide Warnkœnig. Histor. Jur. Fland. tom. 2. pag. 66. et chart. ann. 1110. num. 179. ibid. Charta Philippi Comitis Flandr. ann. 1190. in Tabulario S. Bertini et apud Malbrancum lib. 10. de Morinis cap. 28 :
Sciendum tamen, quod Comes in eadem (villa de Poperinghes) debet habere Equites, qui Landridderes vocantur ad expeditionem suam secundum patriæ consuetudinem, etc.
P. Carpentier, 1766.
Landridres edidit Miræus tom. 2. fol. 1333. ubi Chartul. 1. Fland. fol. 10. ex Cam. Comput. Insul. habet, Landrudres.