![[]](img/image.png)
2. LANEUS, Polonis et Bohemis idem quod apud nostros
Mansus, Certa scilicet agri
portio cum æde coloni. Charta Ottocari reg. Bohem. ann. 1234. inter Probat. tom. 1. Annal.
Præmonstr. col. 523 :
Tres Laneos ecclesiæ adjudicamus possidendos in bonis sæpe nominatis, quos a quodam Teutonico Ottone contra justitiam detentos, coram nobis rationabiliter præpositus obtinuit et evicit.Alia ann. 1379. ibid. tom. 2. col. 49 :
Quosdam tres Laneos nostros in villa Kalendorff, adjacentes ad curiam nostram colonariam, ibidem sitam, de jure pertinentes... vendidimus.Stat. Vladisl. Jagel. ann. 1433. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 92 :
Hortulanis non habentibus nec colentibus agros, hoc est mansos seu Laneos integros vel medios duntaxat exceptis... Si autem prædictorum... aliquis integrum Laneum agrorum coluerit : tunc ad solutionem duorum grossorum ; si vero medium Laneum, ad solvendum unum grossum... sint adstricti.Chart. fundat. Cartus. Pragens. ann. 1342. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 37. col. 1 :
Prædictæ quoque fundationiAlia ann. 1467. ibid. pag. 221. col. 2 :nostræ partem nemoris nostri, dicti Wirde, quæ viginti quatuor Lanços
(leg. Lanceos)contineat.... conferimus.
Unam etiam curiam allodialem cum tribus Laneis agrorum, etc.Vide Haltaus. Glossar. German. voce Scholshube, col. 1640.