« »
 
[]« 2 laneus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 024b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LANEUS2
2. LANEUS, Polonis et Bohemis idem quod apud nostros Mansus, Certa scilicet agri portio cum æde coloni. Charta Ottocari reg. Bohem. ann. 1234. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 523 :
Tres Laneos ecclesiæ adjudicamus possidendos in bonis sæpe nominatis, quos a quodam Teutonico Ottone contra justitiam detentos, coram nobis rationabiliter præpositus obtinuit et evicit.
Alia ann. 1379. ibid. tom. 2. col. 49 :
Quosdam tres Laneos nostros in villa Kalendorff, adjacentes ad curiam nostram colonariam, ibidem sitam, de jure pertinentes... vendidimus.
Stat. Vladisl. Jagel. ann. 1433. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 92 :
Hortulanis non habentibus nec colentibus agros, hoc est mansos seu Laneos integros vel medios duntaxat exceptis... Si autem prædictorum... aliquis integrum Laneum agrorum coluerit : tunc ad solutionem duorum grossorum ; si vero medium Laneum, ad solvendum unum grossum... sint adstricti.
Chart. fundat. Cartus. Pragens. ann. 1342. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 37. col. 1 :
Prædictæ quoque fundationi[] nostræ partem nemoris nostri, dicti Wirde, quæ viginti quatuor Lanços (leg. Lanceos) contineat.... conferimus.
Alia ann. 1467. ibid. pag. 221. col. 2 :
Unam etiam curiam allodialem cum tribus Laneis agrorum, etc.
Vide Haltaus. Glossar. German. voce Scholshube, col. 1640.