« »
 
[]« Lassi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 033b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LASSI
LASSI. Nithardus lib. 4 :
Gens Saxonum omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos Edelengi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lassi illorum lingua dicuntur : Latina vero lingua hoc sunt nobiles, ingenui, et serviles.
Vide Pontanum lib. 6. Orig. Franc. cap. 15. Infra legitur Lazzi.
P. Carpentier, 1766.
Teschenmach. Annal. Cliv. part. 1. pag. 74. Unde apud Saxones Lassen, apud Sicambros Lathen, apud Frisios Liten, ejusdem etymi vocabula, quod scilicet primo capti, et postea ex commiseratione in agris relicti, nec ejecti, aut venditi essent, dicti sunt. Vide Schilt. in Praxi J. R. in foro Germ. tom. 1. pag. 52. Quo spectare videtur vox Gallica Las, qua Vir obnoxiæ conditionis, rusticus significatur in Libert. Joinvil. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 301 :
Renoncens en cest fait pour nous, pour noz hoirs et successeurs à toutes exceptions... à toutes autres choses et aides faisans pour les nobles contre les Las ou lours subgis.
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 306.