« Lazzi » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 049c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAZZI
LAZZI. Nithardus lib. 4. de Saxonibus :
Quæ gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit. Sunt enim inter illos qui Edhilingi, sunt qui Frilingi, sunt qui Lazzi illorum lingua dicuntur. Latina vero lingua hoc sunt, nobiles, ingenuiles, atque serviles.Supra habetur Lassi. Eosdem esse quos alii, sublato medio sibilo, Lætos, Letos, Lidos vel Litos appellant, haud male adnotat Eccardus ad Pactum legis Salicæ tit. 11. § 4. Vide Litus.