« »
 
[]« Latinare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 036b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LATINARE
LATINARE, Latine loqui. Gloss. Gr. Lat. : Ῥωμαίζω, Latino. Ugutio : Latinari et Latinizare, more Latinorum se habere et loqui : unde excellentius ille dicitur proprie Latinari, qui congrue loquitur literis Latinis : nam Laïci et Italici quasi barbari dicti sunt respectu Literatorum. Apud Cælium Aurelianum Siccensem lib. 5. Tardar. passion. cap. 6. Latinare, est in Latinam linguam vertere. Hinc Latinator dictus apud Will. Tyrium lib. 13. cap. 27. Petrus Monachus, aut quia linguam Latinam probe callebat, aut quia interpretis munus obibat. Latinistam, qui Latine loquitur, vocat Cæsarius Eistersbach. lib. 3. cap. 2. ut et Buschius de Reformatione Monasteriorum, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 869.