« 1 laudum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 042c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAUDUM1
1. LAUDUM, Clarigatio, repræsaliæ, Gall. Represailles, Jus recipiendi quod suum est,
atque ob id manum injiciendi in bona vel corpus debitoris ; item, Charta qua cuipiam illud
jus conceditur, Gall. Lettres de marques. Statuta Massil. lib. 2. cap. 30. de
Laudo concedendo civibus Massiliæ :
Si aliquis extraneus... Massiliensi... aliquid abstulerit.... et ille qui jurisdictionem habet super debitorem vel ablatorem... dicto Massiliensi justitiam non faciat exhiberi... Rector vel Consules ad petitionem dicti Massiliensis Laudum concedat vel concedant sibi super omnibus rebus dicti debitoris vel ablatoris, et etiam super rebus aliorum hominum, qui essent sub jurisdictione illius qui deberet, et nollet dicto Massiliensi justitiam exhibere.Annales Mutinens. ad ann. 1204. apud Murator. tom. 11. col. 56 :
Mutinenses compromiserunt se in Bononiensibus, qui tulerunt iniquum Laudum de confinibus Mutinæ.Charta ann. 1416. ex Archivis Massil. :
Super altercationem, quæ est inter Massilienses et Flosculinos... in causa cujusdam marchæ repræsaliarum sive Laudum laxatorum per olim Vicarium Massiliæ contra ipsos Flosculinos.Haud satis scio an eadem notione Chronicon Siciliæ, tom. 3. Anecd. Marten. col. 28. et 29 :
Interea communi Messanenses retinentes se sub dominio dicti Regis Caroli et nolentes in prædictis sequi vestigia prædictorum Panormitanensium ... venerunt cum hominibus et galeis partium principatus ad portum Panormi, extollentes seu alta voce clamantes in eodem portu Laudum sive Lausum dicti Regis Caroli.