« »
 
[]« Laura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAURA
LAURA, Monasterium, apud Anastasium in Hist. Ecclesiastica, et apud Paulum Diac. in Histor. Miscella lib. 24. pag. 762. in Itinerar. S. Willibaldi n. 20. etc. quemadmodum λαύρα usurpatur apud Græcos Scriptores, Africanum apud Syncellum pag. 107. Joannem Patr. Hierosol. in Vita S. Jo. Damasceni pag. 245. 255. 263. 268. Edit. Rom. Photium cod. 119. Johannem Moschum cap. 3. et 4. S. Antiochum Epist. ad Eustathium, Theophanem pag. 239. 423. Constantinum de Adm. Imper. cap. 22. Joannem Phocam cap. 15. 16. Pachymer. lib. 5. cap. 28. Cantacuzenum lib. 1. Hist. cap. 31. Perdiccam (cujus meminit idem Pachymeres lib. 6. cap. 24.) in Descript. Terræ Sanctæ, et aliquot alios, a Meursio laudatos, et ab ipso Cangio in Glossario mediæ Græcitatis, col. 792. []
Differebat tamen Laura a Monasterio, quod, ut ait Cyrillus in Vita S. Sabæ, in Cœnobiis illi viverent, qui vitam exercebant communem : in Lauris vero, qui a congressione separatam et quietam. In Laura igitur vitam exigebant Anachoretæ, suis quique distincti cellis, unique suberant Abbati. Idem Cyrillus in Vita S. Euthymii num. 45. et 48. tradit in Laura S. Euthymii unicuique ædificatam fuisse cellam, et cellas Fratrum fuisse a se invicem in media solitudine sejunctas. Et S. Gerasimus in medio Lauræ Cœnobium collocavit, in quo Monachi primo exercebantur, quos, cum ad perfectionis mensuram pervenerant, in cellis Lauræ collocabat, eosque Anachoretas appellabant : in quorum sortem admissi tantum Monachi provectioris ætatis, exclusis juvenibus et adolescentibus, ut est apud Cyrillum in Euthymio n. 40. 88. 89. ut apud nos Inclusi.
Horum ea erat vivendi forma, ut 5. dies hebdomadæ unusquisque in cella manens sileret, nihil gustans nisi panem et aquam et dactylos : Sabbato autem et Dominica veniret in Ecclesiam, percepta Eucharistia cocto uteretur in Cœnobio, et sumeret parum vini. Hæc pluribus Cyrillus d. num. 89. et 90. quem etiam consule ad vocis Lauræ vim num. 42. 45. 98.
Quidam existimant vocem esse puram putam Græcam : nam λαῦραν, Grammatici exponunt ῥύμην, vel δημοσίαν ὁδὸν, id est, viam publicam, quia δι᾽ ἀυτῆς οἱ λαοὶ ῥέουσι, per eam populus fluit seu commeat ; interdum, ut Suidas, ῥύμην στενὴν ἤ στενωπὸν, vicum angustum, aut angiportum, Hesychius, τόπον πρὸς ὑποχώρησιν ἀνειμένον, locum ad ventrem exonerandum, uti quidam hunc locum interpretantur, vel potius ad secessum et recessum, ita ut ad similitudinem τῶν λαυρῶν in urbibus exstructæ fuerint Monachorum cellæ, quæ cum ab invicem sejunctæ essent, angiportus ac vias quodammodo formabant, ac referebant. Ita Fullerus lib. 2. Miscell. sacr. cap. 1. Vide Henr. Stephan. Thesaur. Ling. Gr. in hac voce edit. Didot. tom. 5. col. 135.
Labra, pro Lavra, habet Concilium Lateranense sub Martino PP. pag. 423. Edit. 1618. quomodo λάϐρα Epiphanius contra Arianos.