« Laura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAURA
LAURA, Monasterium, apud Anastasium in Hist. Ecclesiastica, et apud Paulum Diac. in
Histor. Miscella lib. 24. pag. 762. in Itinerar. S. Willibaldi n. 20. etc. quemadmodum
λαύρα usurpatur apud Græcos Scriptores, Africanum apud
Syncellum pag. 107. Joannem Patr. Hierosol. in Vita S. Jo. Damasceni pag. 245. 255. 263.
268. Edit. Rom. Photium cod. 119. Johannem Moschum cap. 3. et 4. S. Antiochum Epist. ad
Eustathium, Theophanem pag. 239. 423. Constantinum de Adm. Imper. cap. 22. Joannem Phocam
cap. 15. 16. Pachymer. lib. 5. cap. 28. Cantacuzenum lib. 1. Hist. cap. 31. Perdiccam
(cujus meminit idem Pachymeres lib. 6. cap. 24.) in Descript. Terræ Sanctæ, et aliquot
alios, a Meursio laudatos, et ab ipso Cangio in
Glossario mediæ Græcitatis, col. 792.
◊ Differebat tamen Laura a Monasterio, quod, ut ait
Cyrillus in Vita S. Sabæ, in Cœnobiis illi viverent, qui vitam exercebant communem : in
Lauris vero, qui a congressione separatam et quietam. In Laura igitur
vitam exigebant Anachoretæ, suis quique distincti cellis, unique suberant Abbati. Idem
Cyrillus in Vita S. Euthymii num. 45. et 48. tradit in Laura S. Euthymii unicuique
ædificatam fuisse cellam, et cellas Fratrum fuisse a se invicem in media solitudine
sejunctas. Et S. Gerasimus in medio Lauræ Cœnobium collocavit, in quo Monachi primo
exercebantur, quos, cum ad perfectionis mensuram pervenerant, in cellis Lauræ collocabat,
eosque Anachoretas appellabant : in quorum sortem admissi tantum Monachi provectioris
ætatis, exclusis juvenibus et adolescentibus, ut est apud Cyrillum in Euthymio n. 40. 88.
89. ut apud nos Inclusi.
◊ Horum ea erat vivendi forma, ut 5. dies hebdomadæ unusquisque in
cella manens sileret, nihil gustans nisi panem et aquam et dactylos : Sabbato autem et
Dominica veniret in Ecclesiam, percepta Eucharistia cocto uteretur in Cœnobio, et sumeret
parum vini. Hæc pluribus Cyrillus d. num. 89. et 90. quem etiam consule ad vocis
Lauræ vim num. 42. 45. 98.
◊ Quidam existimant vocem esse puram putam Græcam : nam λαῦραν, Grammatici exponunt ῥύμην, vel δημοσίαν ὁδὸν, id est, viam
publicam, quia δι᾽ ἀυτῆς οἱ λαοὶ ῥέουσι, per
eam populus fluit seu commeat ; interdum, ut Suidas, ῥύμην
στενὴν ἤ στενωπὸν, vicum angustum, aut angiportum, Hesychius,
τόπον πρὸς ὑποχώρησιν ἀνειμένον, locum ad ventrem
exonerandum, uti quidam hunc locum interpretantur, vel potius ad secessum et
recessum, ita ut ad similitudinem τῶν λαυρῶν in
urbibus exstructæ fuerint Monachorum cellæ, quæ cum ab invicem sejunctæ essent, angiportus
ac vias quodammodo formabant, ac referebant. Ita Fullerus lib. 2. Miscell. sacr. cap. 1.
Vide Henr. Stephan. Thesaur. Ling.
Gr. in hac voce edit. Didot. tom. 5. col. 135.
Labra, pro Lavra, habet Concilium Lateranense sub Martino PP. pag. 423. Edit.
1618. quomodo λάϐρα Epiphanius contra
Arianos.