« »
 
[]« Lavatrina » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 040a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LAVATRINA
LAVATRINA, Idem quod Lavatorium : Locus scil. in fluvio pannis eluendis addictus. Charta Aistulfi Regis Longob. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. pag. 105 :
Et ne ullus inferioris magnæve potestatis homo molendina vel portum cum sandonibus, aut naves in ipso fluvio, vel (in) Lavatrinam ædificare audeat, aut piscationem facere, etc. Lavatorium,
eadem notione in Spicilegio Acheriano tom. 13. pag. 317. Varro de Lingua Lat. lib. 8. cap. 41 :
Domi suæ quisque ubi lavatur, Balineum dixerit... cum hoc antiqui non Balineum, sed Lavatrinam appellare consuevissent.
Idem lib. 11. de Anal. :
Cum brevitatis caussa nomina contraherent, quo essent aptiora, pro Lavatrina Latrinam nominaverunt.
Ubi Latrina non foricam significat, sed balneum. Nonius :
Latrina et Lavatrina, quod nunc Balneum dicitur.
Duplex igitur, ut hic obiter dicam, distinguenda videtur originatio ut et notio vocis Latrina. Cum balneum significat, contracta est ex Lavatrina ; si foricam, potius a latendo deduxerim, quod sese abdant homines, cum alvum evacuant. Vide Etymologicon Vossii.
P. Carpentier, 1766.
Lavaiche, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1472. ex Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 218 :
Lesquelles femmes et filles traveillans en ladite mare ou Lavaiche pour la nestoier, etc.