« 1 lectionarius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 051c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTIONARIUS1
1. LECTIONARIUS, Lectionarium, Liber continens lectiones Ecclesiasticas, quem a S.
Hieronymo compositum scribunt Honorius August. l. 1. Gemmæ animæ cap. 88. et Berno
Augiensis l. de Missa cap. 1. S. Bonifacius Mogunt. Ep.
85. ad Egbertum Eboracensem :
Flagitamus, ut... destinare curetis, id est de tractatibus quos spiritalis Presbyter et investigator sanctarum Scripturarum Beda reserando composuit : maxime... super Lectionarium anniversarium et Proverbia Salomonis.Maxime vero ita appellatur liber continens lectiones ex Epist. S. Pauli, quæ ad missam leguntur. Anastasius in Benedicto III. PP :
Textum scilicet voluminis, in quo constant veræ prædicationis, Pauli videlicet Apostoli, et aliorum Apostolorum Epistolæ, atque Prophetarum ordinabiliter constitutæ Lectiones, quæ a Subdiaconibus leguntur per cunctas Ecclesiarum stationes, more solito, sursum in ambone, etc.Flodoard. l. 3. Hist. Rem. cap. 5 :
Librum quoque Sacramentorum, sed et Lectionarium quos scribere fecit, ebore argentoque decoravit.Et cap. 9 :
Sed et Lectionarium ad Missas librum pari decore venustatum ibidem contulit.Rathbertus de Casib. S. Galli cap. 9 :
Lectionarium ad Basilicam sine Evangelio.Cap. 10 :
Lectionarium elephanto et auro paratum.Adde Capit. Caroli M. l. 1. c. 109. 103. Acta Murensis Monast. apud Eccardum in Orig. Habsburgo-Austriac. p. 207. Baluzium in Notis ad Capitul. tom. 2. col. 1155. et 1156. Vide Comes 1. Exstat Constitutio Caroli M. de Emendatione librorum et officiorum Ecclesiasticorum, qua Lectionarium de novo conficiendi Paulo Diacono Aquileiensi curam se demandasse scribit,
quia ad nocturnale officium compilatas quorumdam casso labore, licet recto intuitu, minus tamen idoneo, reperisset lectiones, quæ et sine auctorum suorum vocabulis essent positæ, et infinitis vitiorum anfractibus scaterent, etc. Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀναγνώσεις, col. 66.