« »
 
[]« 1 lectorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 053b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LECTORIUM1
1. LECTORIUM, Analogium, Ambo, pulpitum in quo legitur in Ecclesia. S. Audoenus in Vita S. Eligii, ex Edit. Duchesnii :
Lectorium quoque et ostia diligenter auro vestivit.
Ubi lubens [] cum Felibiano in Hist. Sandion. pag. 11. intelligerem de feretro S. Dionysii. Vide Lectica 2. et Lectus 1. Acta Concilii Pontigonensis ann. 876 :
Lectorio superpositis sacrosanctis Evangeliis.
Hariulfus lib. 2. cap. 10 :
Lectoria auro, argento, et marmoribus parata duo.
Lib. 3. cap. 3 :
In eisdem Ecclesiis sunt Lectoria tria ex marmore, argento et auro fabricata.
Anastasius in Vitis PP. pag. 134 :
Fecit lucernas fusiles duas,... et hoc constituit, ut dominicorum dies, vel in sanctis solemnitatibus, hinc inde juxta Lectoriam consisterent, et ad legendum sacras lectiones luminis splendore refulgerent.
Pag. seq. habetur, Lectorium :
Fecit vero ubi supra Lectorium ex argento purissimo, etc.
Ita pag. 144. 195. 198. et 207. Bernardi Mon. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 64 :
Lectorium etiam festivo ornatum velamine præparat.
Lectoriolum, in Vita S. Basoli. cap. 22.