« »
 
[]« 3 leda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEDA3
3. LEDA. Charta Eustachii D. de Campainies in tractatu Bononiensi in Morinis ann. 1216. in Chron. Andrensi :
Dedi totam partem maresci... jacentem inter marescum de Gisnes et marescum S. Wilmari de nemore, ultra Ledam de Gisnes, ab orientali parte ipsius Ledæ, etc.
Alia anni 1136. in Probat. Hist. Guinensis :
Terram, alnetum, paludem, quæ jacent inter Ledam de Alardesbroc et slusam molendini prædicti Comitis, etc.
Ubi Leda videtur esse via latior, Gallis Lée, quomodo in silvis semitas grandiores etiamnum vocamus : unde denique la lée, perperam postmodum alée, pro la lée, semita in hortis et silvis dicta. Vox formata a lata, via ; vel quod lateri agri aut silvæ adjaceat, lez enim est latus, seu potius ad latus. Itaque ager qui alteri agro adjacet, lez, seu prope illum agrum esse dicitur. Lée autem pro lata usurpat le Roman de Garin :
La lande fu et belle, et grande, et Lée.
Id est, lata. Ita vicissim lée, pro latitudine usurpatur in Charta Normannica apud Spelmannum :
En Lunghure 27. perches et en Lée douze perches.
Et Leed, in alia Charta in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 478 :
Et la culture del Heighe, et undecim parches del bois en Leed, et 26. acras versus Orientem de Halech, et versus [] Occidentem Halgh, tredecim perches de Leed, et 25. in longum de prato, etc.
Lada, Simili significatu. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 854 :
Unde placitum fuit inter eos in curia domini Regis, scilicet quod omnes Ladæ quas Monachi de Saltreia fecerant in illo marisco, obstupabuntur : excepta illa magna Lada, quæ vadit de Wittlesmare, versus Saltreiam, quæ remanebit aperta, per quam ipsi Monachi de Saltreia adducent lapides et cætera necessaria ad constructionem Monasterii sui, etc.
Charta Edw. Confessor. in lib. Rames. sect. 102 :
Ex parte scilicet orientali ipsius Ladæ, usque ad locum qui dicitur Gangstede.
Ubi Lada, non est canalis ad derivandam aquam e paludibus, uti censuit Spelmannus, quod satis ex loco proxime laudato colligitur. Le Roman d'Athis MS. :
Sur son cheval que moult tost vait
Perithous coure le Lait.
P. Carpentier, 1766.
Aquæductum seu canalem, quo aqua derivatur, hac voce interdum significari haud dubie colligitur ex Charta Margar. comit. Fland. in Suppl. ad Miræum pag. 363. col. 2 :
Ex parte australi terminus est aquæductus, qui vulgariter dicitur Leda.
Cui notioni plura ex allatis conveniunt.
Leia, Eadem notione, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 483 :
De dono Aylenæ... terram de bosco, longam Leyam, curtam Leyam, Croftam Harduini, etc.
Consuetud. Furn. MSS. ex Archivo S. Audomari :
Et post hæc Comes potest eos ducere et ponere ubicumque voluerit inter Leiam et mare sine ferro et compedibus.
Charta Philippi I. Reg. Franc. in Tabular. Ferrariensi :
Brancas etiam de Leia, quantum necesse fuerit ad focum Monachorum.
Ubi Leia accipitur pro silva cædua. Charta de divisione boscorum ann. 1219. in Regesto Philippi Augusti Herouvalliano fol. 170 :
Concedunt metas et Leias factas et positas per prædictos.
Lia, Simili pariter significatu, in Charta Jo. de Lacy, Constabularii Cestriæ apud Spelmannum :
Confirmavi Deo et S. Joanni Hospitalis Hierosol... 22. acras terræ in villa de Altancotes, infra Lias divisas, scilicet de Orientali latere de Stenwood usque ad semitam, quæ, etc.
Hinc Laier les bois, in Consuet. Aurelian. cap. 1. art. 82. est silvam per vias dividere :
Laie
in aliis pars silvæ viis suis definita : unde S. Germain en Laie, id est, in ipsis silvis situm suburbanum, non vero a Letis populis uti opinatur Jacobus Gothofredus ad leg. 12. Cod. Th. de Veteranis. Vide Consuetud. Lodunensem cap. 13. art. 3. At Laiam pro cæduo usurpare videtur Charta fundationis Collegii Canonicor. in Ecclesia Parochiali Escoiarum diœcesis Rotomag. ab Ingerranno de Marigniaco mense Jan. ann. 1310. ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 64 :
Insuper de prædictis Canonicis videlicet cuilibet 11. quadrigatas bosci seu buchiæ pro ardendo, videlicet quamlibet quadrigatam ad 3. equos percipiendo anno quolibet in foresta de Basquevella juxta boscum cæduum, sive Layam, quæ fuit novissime mensurata.
Laia, Ligna signata, seu arbores signatæ in silvis, ad earum vias scilicet. Charta Adelæ Reginæ Fr. ann. 1205. in Tabul. Abb. Barbellensis n. 62 :
Idem Milo quitavit ligna signata quæ vulgo dicuntur Laia, et quicquid nemoris continetur intra prædicta ligna et jam dicta fossata, etc.
Occurrit præterea in Charta 113. []