« »
 
[]« 2 leda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 5, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/LEDA2
2. LEDA, Leth, Tertia pars Comitatus, apud Anglos, alias Trithinga, continens 3. vel 4. hundredos seu centurias. Fœdus Alvredi et Godwini Regum :
Sint omnes... et in Fridgild juxta conditiones et professiones suas, et in Folkesmoth, et in Schiremoth, et in Handred, et in Wapentoc, et in Treting, et in Leth secundum consuetudines patriarum et provinciarum, et Comitatuum Regni.
Alias Lech habetur. Leges Edwardi Confess. cap. 34. quod inscribitur de Trithengis et Ledis :
In quibusdam vero provinciis Anglice vocabantur Leth, quod isti dicunt Trithinge.
Vide Lastum, Trithinga.